Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Opuscula mea, quae non sui merito, sed bonitate tua desiderare te dicis, ad describendum hominibus tuis dedi et descripta uidi in chartaceis codicibus ac frequenter admonui, ut conferrent diligentius et emendarent. ego enim tanta uolumina prae frequentia commeantium et peregrinorum turbis relegere non potui et, ut ipsi probauere praesentes, longo tentus incommodo uix diebus quadragesimae, quibus ipsi proficiscebantur, respirare coepi.

unde, si paragrammata reppereris uel minus aliqua descripta sunt, quae sensum legentis inpediant, non mihi debes inputare, sed tuis et inperitiae notariorum librariorumque incuriae, qui scribunt non, quod [*](4 cf. Luc. 16, 9 6 cf. Act. 4, 34-35 10 * Prou. 13, 8 12 * Prou. 3, 9 14 cf. Matth. 6, 20 ) [*]( 1 intelleges J2 2 habundantia (h eras. 2) codd. 3 inopia J sustentabit J2 5 mamona DB recipiant J.2 6 apostolorum s temporibus Ba.c. adaequanda J2\' quando] quomodo J 7 afferebat ~a.c. 10 proprias diuitias 2 proprias diuitias proprias J 11 rapinis] alieni (sic) J 12 sint J2 iuxta illud om. D deum B tuis iustis] tua suba (a suba m2 in ras.) B laboribus del. m2 B 13 melior est ex meliorem m2D illa ex illic B 14 tesauros B possit om. J,2a.c. effodere J1 16 suo :Sa.c. 17 tuis hom. J2 18 carth (h s. l. m2 2) ace (iJ)isJlB ammonui J2 19 prae om. J,2a.c. 20 commeantum D relegere] replere ex relere D 22 cepi 2a.c.m2B 23 paragramata D, B (ex paragrata m2) repereris 2a.c.DB 24 imutare Ba.c.m2 tuis] s. l. add. pueris m2D 25 librorumque Ja.c. librariorum Ba.c. )

6
inueniunt, sed, quod intellegunt, et, dum alienos errores emendare nituntur, ostendunt suos. porro Iosephi libros et sanctorum Papiae et Polycarpi uolumina falsus ad te rumor pertulit a me esse translata, quia nec otii nec uirium est tantas res eadem in alteram linguam exprimere uenustate. Origenis et Didymi pauca transtulimus uolentes nostris ex parte ostendere, quid Graeca doctrina retineret.

canonem Hebraicae ueritatis excepto octateucho, quem nunc in manibus habeo, pueris tuis et notariis describendum dedi-septuaginta interpretum editionem et te habere non dubito — et ante annos plurimos diligentissime emendatum studiosis tradidi. nouum testamentum Graecae reddidi auctoritati. ut enim ueterum librorum fides de Hebraeis uoluminibus examinanda est, ita nouorum Graeci sermonis normam desiderat.