Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Haec et ipse intellegis quo animo replicem et quod sub aliis uerbis te ad sanctorum locorum inuitem habitaculum. abundantia tua multorum inopiam sustentauit, ut et horum diuitiae in tuam indigentiam redundarent. fecisti tibi amicos de iniquo mammona, qui te reciperent in aeterna tabernacula. laudanda res et apostolicorum temporum uirtutibus coaequanda, quando uenditis possessionibus suis credentes afferebant pecunias atque fundebant ante pedes apostolorum ostendentes auaritiam esse calcandam. sed dominus magis quaerit animas credentium quam opes.

legimus: redemptio animae uiri propriae diuitiae. possumus quidem diuitias proprias intellegere, quae non de alieno, non de rapinis sunt, iuxta illud: honora dominum de tuis iustis laboribus, sed melior est illa intellegentia, ut diuitias proprias cognoscamus thesauros absconditos, quos nec fur possit suffodere nec latro uiolentus eripere.