Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

relinquit Chaldaeam, relinquit Mesopotamiam; quaerit, quod nescit, ne perdat, quem inuenerat. non enim arbitratus est simul habere se posse et patriam et dominum, sed iam tunc illud prophetae Dauid opere conplebat: aduena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei. Hebraeus, id est nzeQavrjg atque transitor, dum non est praesenti uirtute contentus, sed praeteritorum obliuiscens in futurum se extendit et scit illud: ibunt de uirtute in uirtutem, mysticum sortitus est nomen et uiam tibi aperuit, quomodo non quaeras ea, quae tua sunt, sed, quae aliena, et illos putes parentes, fratres, adfines atque cognatos, qui tibi in Christo copulati sunt. [*]( 4 cf. Luc. 19, 1-10 6 cf. Luc. 10, 38-42 cf. Luc. 7, 37-50 8 cf. Matth. 26, 6 etc. 9 * Gen. 12,1. cf. Act. 7, 3 11 cf. Act. 7, 4 15 * Ps. 38,13 17 cf. Phil. 3,13 18 Ps. 83,8 19 cf. I Cor. 10, 24 ) [*]( 1 conprehendatis 2B agonithaeta 2 agoneteta J agonotheta g nec] seq. ras. 2-3 liii. B 2 palmam D,Ba.r. adhletas Ba.c. adJetas D ad laetas Za.e. 3 coronare B consolare (1 ex n m2) D rem] et J,Za.c.m2 merores 2a.c.m2 4 ut in JB ut 2a.c.m2 ruth in 2p c.m2D lacrimis J,Ia.c.m2 prorumpant (— pat :2a.c.) codd. prorumpunt g Zachaeus g puplicanus D,om. g 5 orae (— e D) 2Da.c.m2 conuersione J mer. hab. B 6 suscepere Bp.e.ç suscipere meruerunt J2 7 domini D,Ba.c. 8 sepultura J Simon g 9 non om. J,2a.c. contemn. Ja.c.m2 contempn. cet. 10 alt. tua om. 2 11 rel. chald. in mg. 2 reliquit (— d) utroque loco J2 12 chaldeam J2 caldeam B 13 quem] quod J2 se habere g se om. DB 14 dominum Bp.c.m2g domum eet. 15 conplebat\' (= eonplebatur) J compleuerat (er m2) D 16 hebreus JB id est] idem D n £ Qdxv)g g perotes DB hospes (— is Ja.c.m2) J2 atque] uel 2 19 uia J 20 alt. quae s.l.J ) [*]( 1* )

4
mater, inquit, mea et fratres mei hi sunt, qui faciunt uoluntatem patris mei.

Habes tecum prius in carne, nunc in spiritu sociam, de coniuge germanam, de femina uirum, de subiecta parem, quae sub eodem iugo ad caelestia simul regna festinet. cauta rei familiaris dispensatio et ad calculos rediens non cito deponitur. Ioseph cum tunica Aegyptiam effugere non potuit. adulescens ille, qui opertus sindone sequebatur Iesum, quia tentus fuerat a ministris, terrenum abiciens operimentum nudus euasit. Helias igneo curru raptus ad caelum melotem reliquit in terris. Heliseus boues et iuga prioris operis uertit in uota.