Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nec opinanti mihi subito litterae tuae redditae sunt, quae quanto insperatae tanto gaudiorum plenae quiescentem animam suscitarunt, ut statim amore conplecterer, quem oculis ignorabam, et illud mecum tacitus musitarem: quis dabit mihi pennas sicut columbae et uolabo et requiescam, ut inueniam, quem dilexit anima mea? uere nunc in te dominicus sermo conpletus est: multi de oriente et occidente uenient et recumbent in sinu Abrahae.

Cornelius, centurio cohortis Italicae, iam tunc Lucini mei praefigurabat fidem. apostolus Paulus scribens ad Romanos: cum in Hispaniam proficisci coepero, spero, quod praeteriens uideam uos et a uobis deducar illuc, tantis fructibus adprobauit, quid de illa prouincia quaereret. breui tempore ab Hierosolymis usque in Illyricum euangelii iaciens fundamenta Romam uinctus ingreditur, ut uinctos superstitionis [*]( 6 Ps. 54, 7 7 cf. Cant. 3, 4 8 *Matth. 8, 11 10 cf. Act. c. 10 12 Rom. 15, 24 15 cf. Rom. 15,19 16 cf. Act. 28,16 ) [*](J — Vindobonensis lat. 934 s. IX. ) [*](2 = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( ad lucinum betticum J2 ad lucinum beticum DB; Hieronymi nomen exhibent tituli omnium codicum ) [*]( 3 nec ex hec m 2 B mihi ex mi 2 4 animum 2 5 ut om. D 6 muss. g quis — 8 conpl. est om. DB 7 quiescam g inueniat g diligit g 8 in te nunc 2 sermo dom. g 10 italiae 2a.c. nunc 2a.c.DB Lucinii g 12 ispan. D yspan. ∑ p.c. span. J,∑a.c. coepero s.1.2 cepero DB 14 quod B quererit D in breu (b D) i 2p.c.DB 15 hyerosolim. J hierusolym. D hieru (o m2) solim. ∑ ierosolim. B in] ad g, om. B illir. B hillir. D iacens J,2a.c. 16 superstitionibus et err. J2 ) [*]( LV. Hieron. Epist. II, Hilberg. ) [*]( 1 )

2
erroribus liberos faciat. manet in hospitio conducto per biennium, ut uobis utriusque instrumenti aeternam reddat domum. piscator hominum misso rete apostolico te quoque quasi pulcherrimum auratam inter innumera piscium genera traxit ad litus.

reliquisti amaros fluctus, salsos gurgites, scissuras montium et Leuiathan regnantem in aquis cum Iesu deserta expetens contempsisti, ut possis propheticum illud canere: in terra deserta et inuia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi et iterum: ecce elongaui fugiens et mansi in solitudine. expectabam eum, qui saluum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate.

obsecro ergo te et moneo parentis affectu, ut, qui Sodomam reliquisti ad montana festinans, postergum ne respicias, ne aratri stiuam, ne fimbriam saluatoris, ne cincinnos eius noctis rore madefactos, quod semel tenere coepisti, aliquando dimittas, ne de tecto uirtutum pristina quaesiturus uestimenta descendas, ne de agro reuertaris domum, ne campestria cum Loth et amoena hortorum diligas, quae non inrigantur de caelo ut terra sancta, sed de turbido flumine Iordane, postquam dulces aquas Maris Mortui commixtione mutauit.