Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nec statim praua opinione fallaris, contra gentes hoc esse s licitum, in aliis disputationibus dissimulandum, quia omnes paene omnium libri exceptis his, qui cum Epicuro litteras non didicerunt, eruditionis doctrinaeque plenissimi sunt.

quamquam ego illud magis rear, quod dictanti uenit in mentem, non te ignorare, quod semper doctis uiris usurpatum est, sed per te mihi proponi ab alio quaestionem, qui forsitan propter amorem Historiarum Sallustii Calpurnius cognomento Lanarius sit. cui quaeso ut suadeas, ne uescentium dentibus edentulus inuideat et oculos caprearum talpa contemnat. diues, ut cernis, ad disputandum materia, sed iam epistolari angustia finienda est. [*]( 12 cf. Sallnst. hist. tragm. I 95 Maurenbr. et Hieron. apol. c. RuC. I 30 (XXIII 441 M) et epist. CII 3 ) [*](2 legis K legem L 3 ex K0,Ls.l.m2 in g, om. cet. suas <Pa.c. 4 manifestes L manifestatae K 5 opinatione l falleris LMlm esse] est L 6 simulandum L quia] qui tP 7 epicurio Ma.r. littere tP 8 plenissimae (-me m) LM,ma.c.m2 9 illum Mm quod rear tP reer Ka.c.m2 reor LB mente l 10 semper doctis L,Ba.c. doctis semper <P semper a doctis cet. 11 forte S 12 sallusti Ka.c.m2L salustii MlmB capurnius Ma.c. calpurnus K calpornius L calphurnius l 13 cui] qui L aedenti ullus L 14 oculus KLtP 15 epistolaris lIIlm epistulariae L 16 est] add. explicit ad rnagnum oratorem K ezplicit epis hier ad magnum oratorem urbis romae M )