Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ueniam ad Latinos. quid Tertulliano eruditius, quid acutius? Apologeticus eius et contra gentes libri cunctam saeculi continent disciplinam. Minucius Felix, causidicus Romani fori, in libro, cui titulus \'Octauius\' est, et in altero contra mathematicos — si tamen inscriptio non mentitur auctorem — quid gentilium litterarum dimisit intactum?

septem libros aduersus gentes Arnobius edidit totidemque discipulus eius Lactantius, qui de ira quoque et de opificio dei duo uolumina condidit; quos si legere uolueris, dialogorum Ciceronis ἐπιτομὴν repperies. Uictorino martyri in libris suis, licet desit eruditio, tamen non deest eruditionis uoluntas. Cyprianus, quod idola dii non sint, qua breuitate, qua historiarum omnium scientia, quo uerborum et sensuum -splendore perstrinxit!

Hilarius, meorum temporum confessor et episcopus, duodecim Quintiliani libros et stilo imitatus est et numero breuique libello, quem scripsit contra Dioscorum medicum, quid in litteris possit, ostendit. Iuuencus presbyter sub Constantino [*]( 1 ref(ff Z)erunt Llm,Ma.c.m2 resarciunt S nescis quod s 2 an 8. I. m2L 4 pr. quod s tertuliano Φm eruditus L 5 accutius M apolegiticus Mm apollogeticus <P apologetico LB cuncta s 6 continentes L obtinent S minutius MØlm mincius La.c. causedicus K01 romanus s 7 octauius s octauus cet. 8 mathematbicos K matematicos B 9 litterum la.c. scripturarum S et (s. I. m2) septem K 10 aduersum KØ 11 qui ex quo s alt. de om. B opifitio l,B (pi in ras. m2) officio <P 12 quod L dialegorum L dialogo K dialogum lJIm dyalogum l ciceronis K,La.c.m2l ciceronis eis Lp.c.m2 ciceronis in eis cet. 13 repp(p L)eries ETIITOMHN (EVTW- MHN B) LB ἐπιτομὴν plus minusue corruptum in codd. reperies Ll uictorino (u in ras. m2) B martiri LIB martbiri K 14 ciprianus B 15 dii s. I. m2K sunt l quam breue L alt. quã L 16 quo] quoque Mlm quorum S splendorem L,Ma.r. pertrinxit L pertrincxit K praestrinxit B 17 hylarius m ylarius l temp. mea(o s. Z.)rum conf. s meorum conf. temp. S duodecem KØ 18 elltiliani L est om. I 19 contra om. L quod <P 20 posset <P,MBp.c.m2 ostendi B ) [*]( 45* )

708
historiam domini saluatoris uersibus explicauit nec pertimuit euangelii maiestatem sub metri leges mittere. de ceteris uel mortuis uel umentibus taceo, quorum ex scriptis suis et uires manifestae sunt et uoluntas.