Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Cyprianus, uir et eloquentia pollens et martyrio, Firmiano narrante mordetur, cur aduersus Demetrianum scribens testimoniis usus sit prophetarum et apostolorum, quae ille ficta et commenticia esse ducebat, et non potius philosophorum ac poetarum, quorum auctoritati ut ethnicus contra ire non poterat. scripserunt contra nos Celsus atque Porphyrius: priori Origenes, alteri Methodius, Eusebius et Apollinaris fortissime responderunt.

quorum Origenes octo scripsit libros, Methodius usque ad decem milia procedit uersuum, Eusebius et Apollinaris uiginti quinque et triginta uolumina condiderunt. lege eos et inuenies nos conparatione eorum inperitissimos et post tanti temporis otium uix quasi per somnum, quod pueri didicimus, recordari. Iulianus Augustus septem libros in expeditione [*]( 2 cf. Esai. 7, 20 3 cf. Ezech. 5, 1 6 cf. Lactantius diuin. inst. V 4, 3-7 ) [*]( 1 dulcedintl (n in ras. m2) B dulcedine ex -ne L zesrahel L 2 domini K isayas l ysaias L esaias KB barbam (in mg.) et crura (in ras.) m2B barba 4J 3 radit] add. et g, add. in rp ezecihel 4J hiezechiel (-hel m) Mlm typo Mp.c.m2lm tipo eet, ihernsalem lB tondet K,Mp.c. totondit B tondit ect, 4 caesariam K ut] et L 5 auferat <P 6 pr. et] etate (add. et s. I. m2) B, om. ΜΦlm martirio LB misterio K 7 aduersum K 9 commenticiae (a exp., non e!) K commentacia L commentatitia lIIlm ducebat Krp dicebat cet. 10 ac] hac •Pp.c. et l auctoritate 4J ut eras. m, om. I , contra ire] contraria S 11 celsius Mlm porphir. B porfyr. m pornr. KLlIll priore Φa.c. prior L 12 origenis ΚΜΦlm metodias KLB; add. usque ad decem milia procedit uersuum (exp.) q, eusebius exp. 4J appollin. K apollon. Ma.c. appollon. 4J 13 origenis ΚΜΦ origines L metodius KLB 14 et om. LB apollonaris 0 15 et eras. <P 16 comparationes B 17 uix] rex Ka.c.m2 somnum KL somnium cet. 18 septem] semper Φ eipedicion? <P )

704
Parthica aduersum Christum euomuit et iuxta fabulas poetarum suo se ense lacerauit. si contra hunc scribere temptauero, puto, interdices mihi, ne rabidum canem philosophorum et historicorum doctrinis, id est Herculis claua, repercutiam? quamquam Nazareum nostrum et — ut ipse solebat dicere — Galileum statim in proelio senserit et mercedem linguae putidissimae conto ilia perfossus acceperit.

Iosephus antiquitatem adprobans Iudaici populi duos libros scribit contra Apionem, Alexandrinum grammaticum; et tanta saecularium profert testimonia, ut mihi miraculum subeat, quomodo uir Hebraeus et ab infantia sacris litteris eruditus cunctam Graecorum bibliothecam euoluerit. quid loquar de Philone, quem uel alterum [uel secundum] uel Iudaeum Platonem critici pronuntiant?