Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sed absit de omnipotente credere, quod in aliquo inpotens sit. omnia, quae pater facit, et filius [*]( 1 *i\\Iatth. 20, 15 2 *Rom. 11, 32 3 *Rom. 5, 20 4 cf. Ei. c. 12 15 *Ioh. 1, 29 21 *Ioh. 5, 19 ) [*](1 bonus sum S 2 nequatn est g 3 misereretur (seq. auj W 4 superabundet W egypti ZW egipti LB 5 aegipto L egipto W egiptfi B 6 est om. W consurget W caina Za,e.D cania Ba.c. cain L calana W canina IBp.e. 7 me mortua W uiperae Z capud Za.c.DB; add. se 2 9 dicendo W dicit cet. aliqua peccata S posset W purgari W 10 tamen B profunda WB inurit 2p.c.m2 inhaerere uel inseri S 11 aten. W 12 queat Zp.c. 13 uiu. non pot. S 16 tollerit W 17 jps L 13 ignorat W, Bp.c.m2 indulgentiam D sufit om. D; add. unum in ras. m2 B aligendura W e] de B 19 altermn] alteri uero (utrum-que in ras. m2 et in mg. add: si non m2) B potentia ZDB; add. probant non liberati quasi S aut s. 1, Z 20 probat L probent Z demonstrant S absit hoc S 21 fac. pat. B )

680
facit similiter. infirmitas filii redundat ad patrem. Cuncta ouiculae membra portata sunt; totae apostoli epistulae Christi gratiam sonant. et ne parum uideretur simplex gratiae nuncupatio, gratia, inquit, uobis et pax multiplicetur. multiplicatio promittitur et a nobis paucitas adfirmatur?

Quorsum ista? nosti problema tuum: Carterius, Hispaniae episcopus, homo et aetate uetus et sacerdotio, unam, antequam baptizaretur, alteram post lauacrum priore mortua duxit uxorem; \'et arbitraris eum contra apostoli factum sententiam, qui in catalogo uirtutum episcopum unius uxoris uirum praece-

perit ordinandum. miror autem te unum protraxisse in medium, cum omnis mundus his ordinationibus plenus sit. non dico de presbyteris, non de inferiori gradu: ad episcopos uenio, quos si singillatim uoluero nominare, tantus numerus congregabitur, ut Ariminensis synodi multitudo superetur. sed indecens est sic unum tueri, ut plures accusare uidearis et, quem ratione non possis, peccantium societate defendas.

sustinui Romae a uiro eloquentissimo cornuatum, ut dicitur, syllogismum, ut, quocumque me uerterem, strictus tenerer. \'uxorem\', inquit, \'ducere peccatum est an non?\' ego, simplex et qui insidias uitare nescirem, dedi non esse peccatum. rursum aliud [*](4 I Petr. 1, 2 10 I Tim. 3, 2j ) [*](1 rednndant W cuncte D 2 membra ouic. L2 3 son. grat: B 6 quorsim (0 et m eras.) W quorum sint LID nostri D pr. tuum] problemata tunc L problemata (seq. ras. 3-4 lift. in B) 2DB carteries Da.c. casterius Ia,c, arterius L ispanie B spaniae(-e) LD,I (hysp. m2) 7 pr. et om. codd. praeter W uetustus B 8 lauacrhum W priora 2 9 factum (sc. esse episcopum)] fecisse 2B 10 cathalago B cathalogum W episcopi unus W praeceperat 2 precipit W 11 unum in ras. m2 W 13 inferiore W 14 quos] hos quos LZB si s. I. m2 B, om. L2 singilatim W nom. uol. 2 numerare B tantus ex totus L 15 aridminensis (d eras.) D sinodi (-dis Da.r.) WDB 16 intueri 2 pluris W acc(ac W)usari WD nideris W 17 posses W soc. pecc. codd. praeter W 18 cornutum B sill(sil Z)og. codd. 19 strictius 2D,Ba.c.m2 retinerer codd. praeter W uxor D 20 duc. inquit (t ex d) 2 duc. inquiens (ens in ras. 1 litt. m2) L 21 dedi W dixi cet. )

681
proposuit: \'in baptismate bona opera dimittuntur an mala?\' et in hoc eadem simplicitate respondi peccata dimitti. cum me securum putarem, coeperunt mihi hinc inde cornua increscere et abscondita prius acies dilatari.

\'si,\' inquit, \'uxorem ducere non est peccatum, baptismum autem peccata dimittit, quidquid non dimittitur, reseruatur.\' ilico mihi, quasi a fortissimo pugili percussus essem, ante oculos caligo obuersari coepit, statimque recordatus Chrysippei sophismatis: (si mentiris idque uerum dicis, mentiris\' et in memet reuersus conuerti in aduersarium propositionis stropham. \'quaeso\', inquam, \'te, ut respondeas: baptismum nouum hominem facit an non?\' uix dedit, quod nouum faceret.

gradatim intuli: \'ex toto nonum facit an ex parte?\' respondit: \'ex toto.\' deinceps interrogaui: \'nihil ergo ueteris hominis in baptismate reseruatur?\' mouit caput. coepi protinus texere: *si baptismum nonum hominem facit et ex toto nouum creat nihilque in eo ueteris hominis reseruatur, non potest nouo inputari, quod in ueteri quondam fnit.\' primum spinosulus noster obmutuit; postea uero Pisoniano uitio, cum loqui nesciret, tacere non potuit. sudare tamen frons, pallere genae, tremere labia, haerere lingua, saliua siccari et plus timore quam aetate contrahi.

erupit aliquando: \'nonne legisti ab apostolo unius uxoris uirum adsumi in sacerdotium et rem, non tempora, definiri?\' quia me [*]( 19 cf. Qllintil. i. o. VIII 5, 18 cura interpret. et Martial. VI 41, 2 22 I Tim. 3, 2, ) [*](1 male D 2 idem simpliciter codd. praeter W 3 inde s. I. L 4 absconditae codd. praeter W 5 baptismus S dimittit] dimitetur W qui quid W 6 dimiti(ex a)tur B demititur W illico Ia.r. quasi si B 7 pugilli Ia.r.B pugile S esse W oculum W obuersari D uersari B ubseruari (-ri s. 1. TV) LW obscurari (scur in ras.) Z 8 crhipsippei (e eras.) W crysippi L crisippi(eD) ZD crisipi B soph.-9 mentiris del. m2 B, om. D idque W et quae cet. 9 uere S memet ipsum B me D 10 tropham B te s. I. Z 11 baptismus g hominem (s. l. Z, om. L) facit nouum codd. praeter W 14 capud WDB 15 coe(cae L ce 2"5)pit LZDa.c.,B hom.-ueteris om. W 16 homi- nis om. S 18 spinosolus LZW pisonia nouitia LZ 20 saliue W 21 siccare D siccaret B et s. I. m2 B 22 non Z 23 definire W finiri Za.c,m2 qui L sill. DB sil. LW silogysmis (y ex i m2) Z )

682
syllogismis prouocauerat et uidebam tendere hominem ad interrogatiunculas tortuosas, sua contra illum tela iaciebam. \'baptizatos\', inquam, \'apostolus elegit in episcopatum an catechumenos?\' respondere "nolebat. ego tamen id ipsud ingerere et secundo ac tertio sciscitare.

Niobam putares. uerto me ad auditores: \'nihil interest, o boni iudices, aduersarium uigilantem an dormientem ligem, nisi quod facilius est quiescenti quam reluctanti uincula innectere. si apostolus non catechumenos in clerum adlegit, sed fideles, fidelis autem est, qui episcopus 1 ordinatur, uitia catechumeni non inputabuntur fideli.\' torquebam istius modi spicula et uibrantes hastas in lethargicum dirigebam. oscitabat tantum et quasi per mentis crapulam ructans et nausians euomebat: \'apostolus dixit, Paulus haec docuit\'.

Proferuntur ergo apostoli epistulae, una ad Timotheum, altera ad Titum. in prima scriptum erat: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse, unius uxoris uirum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, non uinolentem, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, nonauarum, domum suam bene regentem, filios habentem subditos cum omni castitate — si quis autem domui suae [*](15 *I Tim. 3, 1—7) [*](1 tendere LB tedore SWD 2 iacebam Za.c. lacebam D 3 eleg. apost. LS cath(h s. I. Z)e(chate TF)cuminos codd. 4 tamen JV, om. cet. ipsud W ipsum cet. in genere B 5 hac L scistare Wa.c. sciscitari B sciscitarem L2sciscitarim D; add. coepi G nioben Ba.c.m2 putaris et add. quae nimio fletu (nimios letu W) in lapidem uersa est (uersa est in lapidem B) WB uerti S 7 est om. D se luctanti D 8 cat(th ap.c.aecuminos codd. 9 elegit LZ fidcles] fidelis W,B in mg. m2 10 catecumini LD, Wp.c. caticumini ZWa.c. cathecumini Ip.c.B inputantur (in s. I. m2 B) LSB 11 modis B spicula(u Ni2 L)m LSD astas LDB,Sa.c. le(ex li m2 B)targicum LDB loeth(ex let)argicum S 12 tandem S nauseans Bp c.m2 nauxias TP 13 hacc] 6 (= beatus) B 14 timoteum B 15 erit Wa.c.m2 est B 19 uinolentem W -lentum cet. )

683
praeesse nescit, quomodo ecclesiae dei diligentiam adhibebit? —, non neophytum, ne in superbiam elatus in indicium incidat diaboli.