Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

mentitur Iohannes Baptista et digito Christum et uoce demonstrans: ecce agnus dei, qui tollit peccata mundi, si sunt adhuc in saeculo, quorum Christus peccata non tulerit. aut enim ostendendi sunt non esse de mundo, quos Christi ignoret indulgentia, aut, si de mundo sunt, eligendum e duobus alterum: liberati a peccatis Christi potentiam, adhuc rei inbecillitatem probant.

sed absit de omnipotente credere, quod in aliquo inpotens sit. omnia, quae pater facit, et filius [*]( 1 *i\\Iatth. 20, 15 2 *Rom. 11, 32 3 *Rom. 5, 20 4 cf. Ei. c. 12 15 *Ioh. 1, 29 21 *Ioh. 5, 19 ) [*](1 bonus sum S 2 nequatn est g 3 misereretur (seq. auj W 4 superabundet W egypti ZW egipti LB 5 aegipto L egipto W egiptfi B 6 est om. W consurget W caina Za,e.D cania Ba.c. cain L calana W canina IBp.e. 7 me mortua W uiperae Z capud Za.c.DB; add. se 2 9 dicendo W dicit cet. aliqua peccata S posset W purgari W 10 tamen B profunda WB inurit 2p.c.m2 inhaerere uel inseri S 11 aten. W 12 queat Zp.c. 13 uiu. non pot. S 16 tollerit W 17 jps L 13 ignorat W, Bp.c.m2 indulgentiam D sufit om. D; add. unum in ras. m2 B aligendura W e] de B 19 altermn] alteri uero (utrum-que in ras. m2 et in mg. add: si non m2) B potentia ZDB; add. probant non liberati quasi S aut s. 1, Z 20 probat L probent Z demonstrant S absit hoc S 21 fac. pat. B )

680
facit similiter. infirmitas filii redundat ad patrem. Cuncta ouiculae membra portata sunt; totae apostoli epistulae Christi gratiam sonant. et ne parum uideretur simplex gratiae nuncupatio, gratia, inquit, uobis et pax multiplicetur. multiplicatio promittitur et a nobis paucitas adfirmatur?