Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et ne ueteres replicando historias longum faciam et excedam mensuram epistulae, breuem tibi fabellam referam, quae infantiae meae temporibus accidit. beatus Antonius, cum a sancto Athanasio, Alexandriae episcopo, propter confutationem hereticorum in urbem esset accitus et isset ad eum Didymus, uir eruditissimus, captus oculis, inter ceteras sermocinationes, quas de scripturis sanctis habebant, cum eius admiraretur . ingenium et acumen animi conlaudaret, sciscitans ait: \'num [*]( 5 *Ezech. 16, 42 6 Prou. 3, 12 *Hebr. 12, 6 10 cf. Luc. 16, 25 12 *Nah. 1, 9 ) [*]( 2 putas beatos (-tus 31) 2(S beatus 2IC felicitatem KJ huius B 3 ira om. D 4 et in] ad (eraa.) J ezechihel 2D iezechiel B ezechiele 91C ierus. UCB 5 inquid non DC inquit 8. I. m2 K et om. MDC 6 cast. autem] et cast. SIDC 8 corrigit JZDC 10 disperat K2 respondes 31 teste Vallarsio recepit C 11 liber Da.c.C perpetiatur J patiar DC patior Z 12 uindicauit JDC,Za.c. 13 iob (non hiob) eodd, pr. et 8. 1. tn2K 14 sit] fuit B uolu- mina C 15 contineretur (re eras.) K continentur D continent C 16 republicando DC 17 fab(u /Qellam KB fabulam cet. 18 meae] add, et K 19 a om. 2 20 urbem alcxandriam didimus KZDB )

678
tristis es, quod oculis carnis careas?\' cum ille pudore reticeret, secundo tertioque interrogans tandem elicuit, ut maerorem animi simpliciter fateretur.

cui Antonius: \'miror,\' ait, \'prudentem uirum eius rei dolere damno, quam formicae et muscae et culices habeant, et non laetari illius possessione, quam soli sancti et apostoli meruerunt\'. ex quo peruides, quod multo melius sit spiritu uidere quam carne et illos oculos possidere, in quos festuca peccati non possit incidere. ad nos licet hoc anno non ueneris, tamen nOli desperamus aduentum tuum. quodsi sanctus diaconus, portitor litterarum, tuis rursum amplexibus fuerit inretitus et illo comitatus huc ueneris, libenter suscipiam dispensationis moram magnitudine fenoris duplicatam.