Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

medicus, si cessauerit curare, desperat. quodsi responderis, quomodo Lazarus receperit mala in uita sua, libenter nunc tormenta perpetiar, ut futura mihi gloria reseruetur; non enim uindicabit dominus bis in id ipsum. Iob, uir sanctus et inmaculatus et iustus in generatione sua, cur tanta perpessus sit, ipsius uolumine continetur.

Et ne ueteres replicando historias longum faciam et excedam mensuram epistulae, breuem tibi fabellam referam, quae infantiae meae temporibus accidit. beatus Antonius, cum a sancto Athanasio, Alexandriae episcopo, propter confutationem hereticorum in urbem esset accitus et isset ad eum Didymus, uir eruditissimus, captus oculis, inter ceteras sermocinationes, quas de scripturis sanctis habebant, cum eius admiraretur . ingenium et acumen animi conlaudaret, sciscitans ait: \'num [*]( 5 *Ezech. 16, 42 6 Prou. 3, 12 *Hebr. 12, 6 10 cf. Luc. 16, 25 12 *Nah. 1, 9 ) [*]( 2 putas beatos (-tus 31) 2(S beatus 2IC felicitatem KJ huius B 3 ira om. D 4 et in] ad (eraa.) J ezechihel 2D iezechiel B ezechiele 91C ierus. UCB 5 inquid non DC inquit 8. I. m2 K et om. MDC 6 cast. autem] et cast. SIDC 8 corrigit JZDC 10 disperat K2 respondes 31 teste Vallarsio recepit C 11 liber Da.c.C perpetiatur J patiar DC patior Z 12 uindicauit JDC,Za.c. 13 iob (non hiob) eodd, pr. et 8. 1. tn2K 14 sit] fuit B uolu- mina C 15 contineretur (re eras.) K continentur D continent C 16 republicando DC 17 fab(u /Qellam KB fabulam cet. 18 meae] add, et K 19 a om. 2 20 urbem alcxandriam didimus KZDB )

678
tristis es, quod oculis carnis careas?\' cum ille pudore reticeret, secundo tertioque interrogans tandem elicuit, ut maerorem animi simpliciter fateretur.

cui Antonius: \'miror,\' ait, \'prudentem uirum eius rei dolere damno, quam formicae et muscae et culices habeant, et non laetari illius possessione, quam soli sancti et apostoli meruerunt\'. ex quo peruides, quod multo melius sit spiritu uidere quam carne et illos oculos possidere, in quos festuca peccati non possit incidere. ad nos licet hoc anno non ueneris, tamen nOli desperamus aduentum tuum. quodsi sanctus diaconus, portitor litterarum, tuis rursum amplexibus fuerit inretitus et illo comitatus huc ueneris, libenter suscipiam dispensationis moram magnitudine fenoris duplicatam.

LXIX. AD OCEANUM.

Numquam, fili Oceane, fore putabam, ut indulgentia principis calumniam sustineret reorum et de carceribus exeuntes post sordes ac uestigia catenarum dolerent alios relaxatos. in [*]( 8 cf. Matth. 7, 3—5 etc. ) [*]( 1 carneis cares 2 4 damnum 2 5 habent 2LB soli saucti KB sancti soli cet. 8 quo Ka.c.m22DG pecc. fest. 2IC ad ex et m2K et ad B, om. cet. 11 comitante 91 12 moram s. l. viS K mora 2 duplicata B duplicatur 2 duplicat D duplicari 9f; add. explicit ad castricianum K ) [*](L = Coloniensis 35 s. IX. ) [*](2 .= Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](W = Parisinus lat. 1868 s. IX. ) [*](D — Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( 14 ad oceanum de unius uioiis uiro LDB ad oceanum de \'un ius uioris uirum\' 2 ad ocianum, quod scriptum est in apostolo \'unius uioris uirum\' W; Hieronymi nomen exhibent tituli in LIB 15 numquiJ 2 filia ociane W 16 calomnia W 17 alius W relaiatus W )

679
euangelio audit inuidus salutis alienae: amice, si egobonus, quare oculus tuus nequam? conclusit deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur. ubi abundauit peccatum, superabundauit gratia.

caesa sunt Aegypti primogenita et ne iumentum quidem Israheliticum in Aegypto derelictum est. et consurgit mihi Caina heresis atque olim emortua uipera contritum caput leuat, quae non ex parte, ut ante consueuerat, sed totum Christi subruit sacramentum. dicendo enim esse aliqua, quae Christus non possit purgare sanguine suo, et tam profundas scelerum pristinorum inuri corporibus atque animis cicatrices, ut medicina illius adtenuari non queant, quid aliud agit, nisi ut Christus frustra mortuus sit? frustra autem mortuus est, si aliquos non potest uiuificare.

mentitur Iohannes Baptista et digito Christum et uoce demonstrans: ecce agnus dei, qui tollit peccata mundi, si sunt adhuc in saeculo, quorum Christus peccata non tulerit. aut enim ostendendi sunt non esse de mundo, quos Christi ignoret indulgentia, aut, si de mundo sunt, eligendum e duobus alterum: liberati a peccatis Christi potentiam, adhuc rei inbecillitatem probant.

sed absit de omnipotente credere, quod in aliquo inpotens sit. omnia, quae pater facit, et filius [*]( 1 *i\\Iatth. 20, 15 2 *Rom. 11, 32 3 *Rom. 5, 20 4 cf. Ei. c. 12 15 *Ioh. 1, 29 21 *Ioh. 5, 19 ) [*](1 bonus sum S 2 nequatn est g 3 misereretur (seq. auj W 4 superabundet W egypti ZW egipti LB 5 aegipto L egipto W egiptfi B 6 est om. W consurget W caina Za,e.D cania Ba.c. cain L calana W canina IBp.e. 7 me mortua W uiperae Z capud Za.c.DB; add. se 2 9 dicendo W dicit cet. aliqua peccata S posset W purgari W 10 tamen B profunda WB inurit 2p.c.m2 inhaerere uel inseri S 11 aten. W 12 queat Zp.c. 13 uiu. non pot. S 16 tollerit W 17 jps L 13 ignorat W, Bp.c.m2 indulgentiam D sufit om. D; add. unum in ras. m2 B aligendura W e] de B 19 altermn] alteri uero (utrum-que in ras. m2 et in mg. add: si non m2) B potentia ZDB; add. probant non liberati quasi S aut s. 1, Z 20 probat L probent Z demonstrant S absit hoc S 21 fac. pat. B )

680
facit similiter. infirmitas filii redundat ad patrem. Cuncta ouiculae membra portata sunt; totae apostoli epistulae Christi gratiam sonant. et ne parum uideretur simplex gratiae nuncupatio, gratia, inquit, uobis et pax multiplicetur. multiplicatio promittitur et a nobis paucitas adfirmatur?