Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sanctus filius meus Heraclius diaconus mihi retulit, quod cupiditate nostri Cissam usque uenisses et homo Pannonius, id est terrenum animal, non timueris Adriatici maris aestus et Aegei atque Ionii subire discrimina et, nisi te pius fratrum retinuisset affectus, uoluntatem opere conplesses. habeo itaque gratiam et in acceptum refero; in amicis enim non res quaeritur, sed uoluntas, quia alterum ab inimicis saepe praebetur, alterum sola caritas tribuit.

simulque obsecro, ne inbecillitaem corporis, quam sustines, de peccato tibi aestimes euenisse quod quidem et apostoli suspicantes de eo, qui natus erat caecus ex utero, interrogantesque dominum saluatorem: iste peccauit an parenteseius, utsicnasceretur, audiunt: [*]( 13 *Ioh. 9, 2 . ) [*](21 = Veronensis rescriptus XV. 13 s. VIII. ) [*](K = Spinaliensis 68 8. VIII. ) [*](J = Vindobonensis lat. 934 s. IX (usque ad p. 677, 15 continetur). ) [*](2 = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X,) [*](C = Vaticanus lat. 5762 s. X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( 2 ad castricianum de caecitate oculorum 91 ad castricianuni, quod (ut D) super (de D) caecitate (-tè Kp.c.m2), quae ei acciderit (accidit B contigit D), non debeat contristari KDB ad castriciano J ad castrianum 2 ad castricianum de cecittate, que ei contigit, non debeat contristari C; Hieronymi nomen exhibent tituli in JZ; ad Castmtium S 3 mens s. I. m2 K eracli(y m2Z)us JIDB rettulit 9t retullit Ka.c. 4 cupiditatem U cupiditati D nostrae D nostris 2 scissam D cisses JZ ad edessã (alt. e in ras. m2) B et s. I. 2, om. J 5 hadr. JD 6 egei KJZB ioni D prius J fratrem J fratris l: 7 effectus C conpleuisses % 8 gratias S fero Ka.c m2 enim] autem B 9 et ab JIDB 10 sola 8. I. 2, om. J ne] non C 11 quas K existimes S uenisse J 13 iste inquiunt 91 14 an] aut B ut—eius om. 2 (in mg. ut sic nasceretur) sic] caecus KJ ) [*]( 43* )

676
neque hic neque parentes eius; sed ut manifestarentur opera dei in ipso.

quantos enim cernimus ethnicos, Iudaeos, hereticos et diuersorum dogmatum homines uolutari in caeno libidinum, madere sanguine, feritate lupos, rapinis miluos uincere et nihilominus flagellum non adpropinquare tabernaculo eorum nec eos cum hominibus uerberari et idcirco superbire contra deum et transire usque ad caelum os eorum. cum e contrario sanctos uiros sciamus aegrotationibus, miseriis. egestate torqueri, qui forsitan dicunt: ergo frustra s.anctificaui animam meam et laui inter innocentes manus meas statimque se reprehendentes aiunt: si narrauero sic, ecce generationem filiorum tuorum reprobaui.

si caecitatis causam putas esse peccatum et id dei inferre iram, quod crebro medici remediantur, insimulabis Isaac, qui in tantum lucis istius expers fuit, ut etiam, cui nollet, deceptus errore benediceret, referes crimen in Iacob, cuius caligauerat acies et, cum interioribus oculis et spiritu prophetali longe post futura prospiceret et Christum caneret de tribu regia esse uenturum, Effraim et Manasse uidere non poterat. quid inter reges Iosia sanctius? Aegyptio mucrone confossus est. quid Petro Pauloque sublimius? Neronianum gladium [*]( 1* Ioh. 9, 3 5 cf. Ps. 90, 10 7 cf. Ps. 72, 9 9 *Ps. 72, 13 11 *Ps. 72, 15 14 cf. Gen. c. 27 16 cf. Gen. 48, 10 et 49, 10 20 cf. IV Reg. 23. 29 ) [*]( 1 hic peccanit tyiJGB alt. nec S \'manifestar(r om. J)etur JIa.c, manifeatarent (ut s. l. add.) D manifestentur 2IB 2 illo ZDCB (jthn. 2; add. atque ∑s.l. DC 3 et] atque DC uolitari D 4 sanguinem C rapacitate 91 5 flagello J,Za.c. 6 tabernaculia S 8 sanctos e contr. g miseros J2; add. et DC 10 an. meam] cor meum 21 11 et statim g se om. DC narraui J,Za c. 12 nationem ZDG 13 cansa KJD et id dei s. I. Z, om. J et ob id dei B inferri B 14 quo J medici crebro 2 medice 2IC isac 21 15 ex (pers s. l.) Z exper (s s. I.) J expraes C nollit K err. dec. C 16 referes (es in ras. m2) B referens K referres J 18 prosp. post fut. J post (s. l.) prosp. fnt. Z; add. cognosceret JZ et s. I. J cerneret S tribu] stirpe ZDG 19 efraim D ephraim JC efrem 21 mannasse K manassem UIGB quis Z qui J 20 regis 21 iossia D iosya B aegiptio K egyptio B aegypti JZ confusus Ka.c. interfectus DC 21 Pauloque) quid Paulo S )

677
cruentarunt.

et — ut de hominibus taceam — dei filius sustinuit ignominiam crucis: et tu beatos putas, qui felicitate istius saeculi et deliciis perfruuntur? magna ira est, quando peccantibus non irascitur deus. unde et in Ezechiel ad Hierusalem: iam non, inquit, irascar tibi et zelus meus recessit a te. quem enim diligit dominus, corripit; castigat autem amnem filium, quem recipit. non erudit pater nisi, quem amat; non corripit magister discipulum nisi eum, quem ardentioris cernit ingenii.

medicus, si cessauerit curare, desperat. quodsi responderis, quomodo Lazarus receperit mala in uita sua, libenter nunc tormenta perpetiar, ut futura mihi gloria reseruetur; non enim uindicabit dominus bis in id ipsum. Iob, uir sanctus et inmaculatus et iustus in generatione sua, cur tanta perpessus sit, ipsius uolumine continetur.