Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

De Origene autem quod rescribere dignatus es, iam sciebam non tantum in ecclesiasticis litteris, sed in omnibus recta et uera, quae (inuenerimus, adprobare atque laudare, falsa uero et praua inprobare atque reprehendere. sed illud de prudentia doctrinaque tua desiderabam et adhuc desidero, ut nota nobis facias ea ipsa eius errata, quibus a fide ueritatis ille uir tantus recessisse conuincitur.

in libro etiam, quo cunctos, quorum meminisse potuisti, scriptores ecclesiasticos et eorum scripta commemorasti, commodius, ut arbitror, fieret, si nominatis eis, quos heresiotas esse nosti — quando ne ipsos quidem praetermittere uolueris —, subiungeres etiam, in quibus cauendi essent: quamquam nonnullos etiam praeterieris, quod scire cuperem quo consilio factum sit.