Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

hos atque huius modi errores et uitia dicit se damna et stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret, non obseruationes legis, si more patrio celebrarentur, sicut ab ipso celebratae sunt sine ulla salutis necessitate, sicut Iudaei celebrandas putabant, aut fallaci simulatione, quod in Petro reprehenderat.

nam si propterea illa sacramenta celebrauit, quia simulauit se Iudaeum, ut illos lucrifaceret, cur non etiam sacrificauit cum gentibus, quia et his, qui sine lege erant, tamquam sine lege factus est, ut eos quoque lucrifaceret, nisi quia et illud fecit ut natura Iudaeus et hoc totum dixit, non ut fallaciter se fingeret esse, quod non erat, sed ut misericorditer ita subueniendum esse sentiret, ac si ipse in eodem errore laboraret, non scilicet mentientis astu sed conpatientis affectu?