Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quapropter non ideo Petrum emendauit, quod paternas traditiones obseruaret — quod si facere uellet, nec mendaciter nec incongrue faceret; quamuis enim iam superflua, tamen solita non nocerent —, sed quoniam gente cogebat iudaizare, quod nullo modo posset, nisi ea sic ageret, tamquam adhuc etiam post domini aduentum necessaria saluti forent; quod uehementer per apostolatum Pauli ueritas dissuasit. nec apostolus Petrus hoc ignorabat, sed id faciebat timens eos, qui ex circumcisione erant.

ita et ipse uere correctus est et Paulus uera narrauit, ne sancta scriptura, quae ad fidem posteris edita est, admissa auctoritate mendacii tota dubia nutet et fluctuet. non enim potest aut oportet litteris explicari, quanta et quam inexplicabilia mala consequantur, si hoc concesserimus; posset autem oportune minusque periculose demonstrari, si coram inter nos conloqueremur.