Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quapropter non ideo Petrum emendauit, quod paternas traditiones obseruaret — quod si facere uellet, nec mendaciter nec incongrue faceret; quamuis enim iam superflua, tamen solita non nocerent —, sed quoniam gente cogebat iudaizare, quod nullo modo posset, nisi ea sic ageret, tamquam adhuc etiam post domini aduentum necessaria saluti forent; quod uehementer per apostolatum Pauli ueritas dissuasit. nec apostolus Petrus hoc ignorabat, sed id faciebat timens eos, qui ex circumcisione erant.