Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

laua eam prophetali nitro et tunc requiescens cum illa dicito: sinistra eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me multos tibi fetus captiua dabit ac de Moabitide efficietur Israhelitis. Christus sanctificatio est, sine qua nemo uidebit faciem dei, Christus redemptio, idem redemptor et pretium, Christus omnia, ut, qui omnia propter Christum dimiserit, unum inueniat pro omnibus et possit libere proclamare: pars mea dominus.

Sentio te diuinis ardere doctrinis nec temeritate quorundam docere, quod nescias, sed ante discere, quod docturus es. simplices epistulae tuae olent prophetas, apostolos sapiunt. non coturnatam affectas eloquentiam nec more puerorum argutas [*]( 1 cf. I Cor. 1, 30 3 cf. Deut. 21, 10-13 7 cf. Hier. 2, 22 *Cant. 2, 6 10. 11 cf. I Cor. 1, 30 13 *Ps. 72, 26 ) [*](1 comis Κψ,Bp.m2 2 thensaurus (-suurus K) GK tehnsaurus D thesauros Aa.c.m2 thesaurus cet. 3 si K 4 pnlcr. D pulc(ch Ap.c.\'®)- ritudinem G,Aasa.r. 5 captatus G decaluam (m eras.) eam A decalnatam D inlecebrias D incelebras A criminum GD .6 m(eras.)emortuis A mortuis 83a.c. remotis D lua D 7 tunc] cum G requiescis G 8 eius] illius B dextra \'1\' illius] eius B conplex. y cumplex. K 9 fetus G,A (ex fetos m2) fetos D fetus B foetus K\'I\' foetos S3 ac] atque ex adque 93 moabitidem D moabite G efficitur KY et (eras.) effecietur (corr.) S3 10 israhelites G israhelis XF istrahelis K Christus-pretium] xps sapientia est, sanctificatio, redemptio, idem redemptio et praetium P xpi B quo K\'I\' 13 inueniet D et qui posset D liuer G 15 ardore D 16 dicturus A es] sis DB, om. \'1\' 17 redolent G olim D capiunt G 18 non] dissertor scripturarum non T cothurn. S contu(ex o 93)rn. !SB (pr. n eras. in 33) tumidam G affectus Ka.c.m2W affectam D affectet J" effectas Aa.c.m2 nec more in mg. 93 morum Aa.c.m2 ore D )

659
sententiolas in clausulis struis. cito turgens spuma dilabitur et quamuis grandis tumor contrarius sanitati est.

scitum est illud Catonis: sat cito, si sat bene, quod nos quondam adulescentuli, cum a praefecto oratore in praefatiuncula diceretur, risimus. meminisse te puto erroris mutui, quando omne Athenaeum scholasticorum uocibus consonabat: sat cito, si sat bene. felices, inquit Fabius, essent artes, si de illis soli artifices iudicarent. poetam non potest nosse, nisi qui uersum potest struere; philosophos non intellegit, nisi qui scit dogmatum uarietates; manu facta et oculis patentia magis probant artifices.