Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

antequam Christo tota mente seruiret, notus erat-in senatu, sed et multi alii habebant infulas procollsulares. totus orbis huiusce modi honoribus plenus est. primus erat, sed inter primos; praecedebat alios dignitate, sed et alios sequebatur. quamuis clarus honor uilescit in turba et apud bonos uiros indigna ipsa fit dignitas, quam multi indigni possident. unde egregie de Caesare Tullius: dum quosdam, ait, ornare uoluit, non illos honestauit, sed ornamenta ipsa turpauit.

at nunc omnes Christi ecclesiae Pammachium loquuntur. miratur orbis pauperem, quem huc usque diuitem nesciebat. quid consulatu inlustrius? annuus honor est et, postquam alius successerit, prior desinet. latent in multitudine laureae et triumphi interdum triumphantium sordibus polluuntur. quod ante per manus patriciis tradebatur et sola nobilitas possidebat, quo Marius, uictor Numidiae, Teutonum atque Cimbrorum, ob nouitatem familiae putabatur indignus, quod Scipio ultra annos pro uirtute meruit, nunc sola militia possidet et agrestia dudum corpora fulgens palmata circumdat. plus ergo accepimus, quam dedimus.

[*]( 8 Cicero, fragm. libr. inc. 38 (p. 410) C. F. W. Muellcr )[*](1 et om. A uideo] add. sanctorum S 2 complere B tota] de- uota D 3 et om. g multis aliis K\'I\' habebat Κψ,ABa.c. insulas S proconsulares G,A (u ex o m2) -ris cet. 5 pr. sed] et KD\'l\',\'sa.c., om. A primos ex primis 33 pr. alius GD alt. alius GD 6 honor uil.] lionorabilis et D 7 uiros bonos ψ indignior S fit ipsa G ipsa om. B sit B indigne ex -gnae m2T 8 unde et A cessare (hr. s eras.) A dum] cum D 10 turbauit Aa.c.B at nunc] adhuc A at 33p.c.B ad GK,$ia.c. et \'1\', om. D 11 orbes D urbs G 12 nesciebant D 13 prius D desinit Βψ latent ex latentis A 14 multitudine D laurea G 15 patricias 33 tradebantur G (seq. m eras.) 16 quod Bp c. ψ, om. D Marius] consularius D consul marius S numidia et K\'l\'B numidiac et D 17 teutonon A eutorum KyF theutonum S cimborum Κψ cymbrobrum A et (eras.) ob 50 ob om. B nobilitatem (-te B) DB ignobilitatem S 18 iscipio G cipio Aa.c. meruit pro uirtute K\'1\' eruit D 20 palmata GA palma cet. accipimus AB accipemus K )

656
parua dimisimus et grandia possidemus, centuplicato faenore Christi promissa redduntur. in tali agro et Isaac quondam seuerat, qui paratus ad mortem ante euangelium euangelicam portauit ccucem.

Si uis, inquit, perfectus esse, uade, uende omnia, quae habes, et da pauperibus et ueni, sequere me. si uis perfectus esse: semper grandia in audientium ponuntur arbitrio. et ideo uirginitatem apostolus non imperat, quia dominus disputans de eunuchis, qui se castrassent propter regna caelorum, ad extremum intulit: qui potest capere, capiat. non est enim uolentis neque currentis, sed miserentis dei.