Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Haec moneo, frater carissime, pietate, qua te diligo, ut non solum pecuniam, sed te ipsum Christo offeras, hostiam uiuam, placentem deo, rationabile obsequium tuum, et imiteris filium hominis, qui non uenit ministrari, sed ministrare et, quod patriarcha alienis, hoc discipulis et seruis magister exhibuit et dominus. corium pro corio et omnia, quae homo possidet, dare potest pro anima sua. sed tange, inquit diabolus, carnes eius, nisi in [*]( 1 cf. Gen. c. 14 4 cf. Geu. c. 18 13 *Rom. 12, 1 15 Matth. 20, 28 17 *Hiob 2, 4—5 ) [*]( 1 peccore B pecora 5sa.c. (seq. ras. 2 litt.) D tantumque K tautaque D tantam B 2 ab A subito KP eiectis G,Da.c. possit ΚΑΒψ 3 qui B fugauerant B fuerat G secutus D 4 postquam] post tam S crebre A crebra S 5 officia S non ref. hom. S refutant D recusat G dominum G 6 ancill. suis B imperatuit \\sa.r. imperabat S min. hosp. S 7 et] nec Gψ,Bp.c,m2 bona G monuit y sed] se D 8 sara B sua om. 1\' humanitate K\'l\' -tis D 9 pingue D umeris (-rns A) GA hum. cet. 10 ut] et A sarae (-e) YB coctus 33 11 cybos ex cybus m2B 12 kfiie ex kfiii m2 D, om. G 13 sed] sed et AT ipsum s. l. D ipso ψ 14 uiuam] add. sanctam S rationabilem A,1sa.c.m2 15 imiteris] cum religionem quis professus fuerit, studeat non solum pecunia xpo offerre, sed imititur r 16 et quod-dominus om. r 17 corium enim pro conum T et om. ADB 18 possedit homo I7 habet homo 33 homo om. B potest] add. homo B 19 diabulus Fi3 zabulus K\'I\' carnis r nisi-tibi om. r )

663
faciem benedixerit tibi.

scit hostis antiquus maius continentiae quam nummorum esse certamen. facile abicitur, quod haeret extrinsecus; intestinum bellum periculosius est. coniuncta disglutinamus, unita dissicimus. Zacheus diues erat, apostoli pauperes. reddidit ille quadruplum, quod rapuerat, diuisitque pauperibus medietatem substantiae, quae remanserat; suscepit Christum hospitem, salus est facta domui eius; et tamen, quia paruulus erat et apostolicae proceritati se non potuerat coextendere, non fuit in duodecim apostolorum numero. apostoli autem, quantum ad diuitias, nihil, quantum ad uoluntatem, totum mundum pariter reliquerunt.

si offeramus Christo opes cum anima nostra, libenter suscipit; si autem, quae foris sunt, deo, quae intus, diabolo demus, non est aequa partitio et dicitur nobis: nonne, si recte offeras et non recte diuidas, peccasti?