Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Speciosus forma prae filiis hominum. in Hebraico: decore pulchrior es filiis hominum. finito prohoemio hinc narrationis exordium est et fit apostropha ad ipsum amantissimum et dilectum et regem, cui dicentis opera consecrata sunt. quaeritur autem, quomodo pulchrior sit cunctis filiis hominum, de quo legimus in Isaia: uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed erat species eius inhonorata et deficiens a filiis - [*](9 cf. Prou. 3, 3. 7, 3. II Cor. 3, 3 10 cf. Ex. 31, 18 etc. 13 Esai. 8, 1 16 Ps. 44, 3 17 *Ps. 44, 3 21 *Esai. 53, 2-3 ) [*]( 1 ut-4 sunt part. in ras., part. in mg. m2B ut] et Bm2 2 corde] add. et L,Bm2 3 enim est S quasi om. L 5 pr. uel] aut W cartha WX carta B tert. in s. l. m2B, om. L 6 est] sunt W 8 quae-I dam W breuitatum M euangeliis W 9 esarauit B 10 dei dig. W et quod-glorif. est in mg. m2B, om. L 12 scribetur a in ras. m2B scribitur a WM scriptura L 13 ad om. M quem eras. (s. l. cui m2) M quam W isaia La.r. hysaia B esaia W 14 corda B 15 discribat L,Xa.c.m2 16 ebraico W 17 pulcrior es B pulcrioris L 18 prohoemio XM prohemio ex proemio W prooemio L proemio (proe in ras. m2) B apostrafa L 19 alt. et exp. m2X 20 pulcrior LB 21 ysaia B esaia W 22 decore W )

625
hominum; homo in plaga. positus et sciens ferre infirmitatem, quia auertit faciem suam.

nec statim scriptura dissonare uideatur, quia ibi ignobilitas corporis propter flagella et sputa et alapas et clauos et iniurias patibuli commemoratur, hic pulchritudo uirtutum in sacro et uenerando corpore. non quo diuinitas Christi hominibus conparata formosior sit — haec enim non habet conparationem —, sed absque passionibus crucis uniuersis pulchrior est: uirgo de uirgine, qui non ex uoluntate uiri, sed ex deo natus est.

nisi enim habuisset et in uultu quiddam oculisque sidereum, numquam eum statim secuti fuissent apostoli nec, qui ad conprehendendum uenerant, corruissent. denique et in praesenti testimonio, in quo ait: homo in plaga positus et sciens ferre infirmitatem, reddit causas, quare ista perpessus sit: quia auertit faciem suam, id est paululum diuinitate subtracta corpus iniuriae dereliquit. quidam hunc uersiculum superioribus copulant, ut speciosus forma prae filiis hominum non ad Christum, sed ad calamum referatur.