Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si enim lex per manum mediatoris digito dei scripta est et, quod destructum est, glorificatum est, quanto magis euangelium, quod mansurum est, per meam linguam scribetur a spiritu sancto, ut illius laudes, ad quem in Isaia dicitur: uelociter spolia detrahe, cito praedare, uelox corde credentium sermo describat!

Speciosus forma prae filiis hominum. in Hebraico: decore pulchrior es filiis hominum. finito prohoemio hinc narrationis exordium est et fit apostropha ad ipsum amantissimum et dilectum et regem, cui dicentis opera consecrata sunt. quaeritur autem, quomodo pulchrior sit cunctis filiis hominum, de quo legimus in Isaia: uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed erat species eius inhonorata et deficiens a filiis - [*](9 cf. Prou. 3, 3. 7, 3. II Cor. 3, 3 10 cf. Ex. 31, 18 etc. 13 Esai. 8, 1 16 Ps. 44, 3 17 *Ps. 44, 3 21 *Esai. 53, 2-3 ) [*]( 1 ut-4 sunt part. in ras., part. in mg. m2B ut] et Bm2 2 corde] add. et L,Bm2 3 enim est S quasi om. L 5 pr. uel] aut W cartha WX carta B tert. in s. l. m2B, om. L 6 est] sunt W 8 quae-I dam W breuitatum M euangeliis W 9 esarauit B 10 dei dig. W et quod-glorif. est in mg. m2B, om. L 12 scribetur a in ras. m2B scribitur a WM scriptura L 13 ad om. M quem eras. (s. l. cui m2) M quam W isaia La.r. hysaia B esaia W 14 corda B 15 discribat L,Xa.c.m2 16 ebraico W 17 pulcrior es B pulcrioris L 18 prohoemio XM prohemio ex proemio W prooemio L proemio (proe in ras. m2) B apostrafa L 19 alt. et exp. m2X 20 pulcrior LB 21 ysaia B esaia W 22 decore W )

625
hominum; homo in plaga. positus et sciens ferre infirmitatem, quia auertit faciem suam.