Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Lingua mea calamus scribae uelociter scribentis. pro quo nos interpretati sumus: lingua mea stilus scribae uelocis. extrema pars prologi est; et cum praecedentibus iunge, quod sequitur: eructuauit cor meum in laudes dei sermonem bonum et opuscula mea, quibus eum praedicaturus sum, ipsi potissimum consecraui.

debeo ergo et [*](1 Ps. 32, 9. 148, 5 2 cf. Ioh. 14, 31 3 cf. Ioh. 14, 12 6 Ps. 44, 2 8 *Ps. 49, 16 12 *Esai. 43, 26 13 *Prou. 18, 17 19 Ps. 44, 2 20 *Ps. 44, .2 ) [*]( 1 illi coa(coo B)ptant XB illico (ilico WM) aptant LWM illi aptant S 2 ipse om. M 3 omnia enim LB quaecumque L 4 et om. X man. in eo patr. X 6 Christi] add. et .LB,X in mg. m2 7 nec Xa.r.M 9 et in mg. W 10 ut] et L, om. W 11 faciatque WXM 12 iussum B iustum W 14 IdlOMA M IOIUUMA L IdEOMA X qAIUUMA (s. l. idioma) B idoma W ebraicae (-ce W) WM 15 enigmatibus L sintagm. (sintacm. Xp.c,m2) cet. et scriptis-iste om. W 16 canituruB M 19 mea s. l. m2B, om. W 21 pr(a)ecid. W,Xa.c.m2 22 eructauit XM 24 potentissimum L ergo om. W )

624
linguam meam quasi stilum et calamum praeparare, ut per illam in corde auribus audientium scribat spiritus sanctus; meum est enim quasi organum praebere linguam, illius quasi per organum sonare, quae sua sunt. stilus scribit in cera, calamus uelin charta uel in membranis aut in quacumque materia, quae apta est ad scribendum. mea autem lingua in similitudinem scribae uelocis, quem notarium possumus intellegere, quodam signorum conpendio breuiatum euangelii strictumque sermonem exarabit in tabulis cordis carnalibus.

si enim lex per manum mediatoris digito dei scripta est et, quod destructum est, glorificatum est, quanto magis euangelium, quod mansurum est, per meam linguam scribetur a spiritu sancto, ut illius laudes, ad quem in Isaia dicitur: uelociter spolia detrahe, cito praedare, uelox corde credentium sermo describat!