Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Dico ego opera mea regi. propheticus c.horus Christi ecclesiae sacramenta dicturus, ne carmine uideatur indignus et ob conscientiam peccatorum dicatur ei: ut quid tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum?, opera sua regi, quem laudaturus est, confitetur, ut uel, si bona sunt, ipse suscipiat uel, si mala sunt, mundet; facitque, quod iussus est: dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris, et: iustus accusator sui est in principio sermonis.

ίδίωμα autem non solum Hebraicae sed et Latinae linguae est pro syntagmatibus et scriptis \'opuseula\' dicere. ergo et iste, qui laudes cantaturus est domino, carmen suum et opusculum consecrat ei et pro Musis gentilium ipsum inuocat in principio, quem laudaturus est.