Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quidam ex persona patris dictum intellegi uolunt, quod ex imis uitalibus et cordis arcanis uerbum suum, quod in se erat semper, protulerit iuxta alterius psalmi uaticinium: ex utero ante luciferum genui te, et quomodo uterus non significat uterum — neque enim deus diuiditur in membra —, sed eandem substantiam patris filiique demonstrat, sic cor et uerbum, quod profertur ex corde, patrem ostendere et filium.

et quod sequitur: dico ego opera [*]( 1 *Ps. 44, 2 9 cf. Rom. 7, 22. Eph. 3, 16 10 Matth. 12, 34. Luc. 6, 45 12 cf. Matth. 12, 35. Lnc. 6, 45 13 II Cor. 13, 3 17 Ps. 109, 3 21 Ps. 447 2 ) [*]( 1 simachus W simmacus B cornmotus W cor] or B 2 ad s. 1. W motum] esse comm(m B)otum LB 3 et] est X 5 eius adu. B 6 degestio WM cybi ex cybo m2X non coctarum Hp.c.m2 7 efflactio L ergo] enim S 8 et] ut W pr. uel om. g 9 interiores L hominis om. W cogitaciones ex -nis m2X cogitationem L,Ba.c.m2 10 et om. B habundantia codd. pmet. M conimedens B 11 saturatus L repletus B 12 boni LB proferet W profer B eã B 14 quid.-patr.] quid. ex persona xpi quidam ex persona patr. L persona W 15 imis] intimis in ras. m2B arcanis ex arcana m2B arch. LWX 16 protulit L 18 et] ut S 19 in membra diu. LB 20 quod om. L 21 ostenderit Bp.c.m2 ostendit M alt. et s. l. m2 B, om. L quod ex quot m2X )

623
mea regi, illi coaptant intellegentiae: ipse dixit et facta sunt, ipse m-andauit et creata sunt, quod dicente patre operatus sit filius; omnia, quae pater facit, eadem et filium facere similiter et patrem manentem in eo operari cuncta per filium.

Dico ego opera mea regi. propheticus c.horus Christi ecclesiae sacramenta dicturus, ne carmine uideatur indignus et ob conscientiam peccatorum dicatur ei: ut quid tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum?, opera sua regi, quem laudaturus est, confitetur, ut uel, si bona sunt, ipse suscipiat uel, si mala sunt, mundet; facitque, quod iussus est: dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris, et: iustus accusator sui est in principio sermonis.

ίδίωμα autem non solum Hebraicae sed et Latinae linguae est pro syntagmatibus et scriptis \'opuseula\' dicere. ergo et iste, qui laudes cantaturus est domino, carmen suum et opusculum consecrat ei et pro Musis gentilium ipsum inuocat in principio, quem laudaturus est.

Lingua mea calamus scribae uelociter scribentis. pro quo nos interpretati sumus: lingua mea stilus scribae uelocis. extrema pars prologi est; et cum praecedentibus iunge, quod sequitur: eructuauit cor meum in laudes dei sermonem bonum et opuscula mea, quibus eum praedicaturus sum, ipsi potissimum consecraui.