Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

carissimus autem ille est, de quo et Esaias canit: cantabo canticum dilecto dilecti uineae meae et euangelium: hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui, hunc audite, cui non unus propheta, sed omnis chorus filiorum Core nunc laudes \'canit. qui sint autem filii Core, id est caluariae, in quadragesimo primo psalmo conpetentius disputatur.

et nt sciamus textum cantici titulo conuenire, mutationem de alio ad aliud discit et filia, cui praecipitur, ut antiqui parentis oblita regiis se amplexibus paret. uictorem autem eum esse, qui dicit: confidite, ego uici mundum et ad quem ista adule- I scentis oratio est: a te uictoria et sapientia et gloria et ego tuus seruus, profecto nouit, qui domino uincente superauit et est particeps triumphorum eius et qui inmarciscibilem gloriae coronam de candore bonorum operum et de uarietate uirtutum texuit saluatori.