Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Recte, qui in saeculorum fine mutandi sunt, de quibus apostolus loquitur: omnes dormiemus, sed non omnes inmutabimur, referuntur ad finem. et hoc ipsum mysterium lectorem praeparat ad intellegentiam spiritalem. ubi enim simplex et apertus est sensus, quid necesse est audientem intellegentiae praemoneri et dici ad eum: qui habet aures audiendi.

audiat? canticum quoque canitur carissimo atque dilecto, quia propter illum ueniet sanctis promissa mutatio. quae quidem et in hac uita intellegi potest, quando exuimur ueteri homine et induimur nouo, qui renouatur in cognitionem secundum imaginem creatoris, et gloriam domini contemplantes in eandem imaginem transformamur quasi a gloria in gloriam.

nec est tempus ullum, quo non mutetur sanctus praeteritorum obliuiscens et in futurum se extendens, cum interior noster homo renouetur de die in $iem et inmutabilis deus, qui [*]( 4 cf. Ps. 44, 1. 59, 1 5 cf. Ps. 68, 1. 79, 1 10 *I Cor. 15, 51 14 Matth. 13, 9 17 cf. EplfT4, 22—24. Col. 3, 9-10 22 cf. Rom. 7, 22. Eph. 3, 16 ) [*](1 erndicione W sonatj add. sir canticum g idida B auticum L (canticum m2) Xa.c.m2 solomonis Xa.c.m2 2 quia S sensu in ras. 7-8 litt. m2B 3 posteriori B 5 e] et (t exp.) 1fI, om. X 6 scribuntur WB 7 chore MB 9 qui in ex quiu W saec. in B finem L de ex e m2B 10 oflis immutabitur X 11 mistyrium L ministerium W 12 spiritalem-intell. in mg. mSB 14 praemoneri in ras. m2B praemonere L praemoueri W \'dici ex duci B 16 mutuatio W 17 ezuemur L 18 cognitione s; add. dei s. I. m2B 19 contemplantis Xp.c.m2M,Ba.c.m2 20 transformatur X 21 ullum ex illud m2B quo ex quod m2B qua L mutuetur L sanctus] sps (= spiritus) M praet.] add. et (exp.) W 23 deus om. B )

621
loquitur per prophetam: ego deus et non mutor, propter nos mutauerit faciem suam, formam serui acceperit et de Iudaea transmigrans ad Philistiim, qui interpretantur \'poculo corruentes\' - inebriati enim fuerant aureo calice Babylonis —, primum derisus sit propter stultitiam crucis, deinde susceptus propter gloriam triumphorum.

carissimus autem ille est, de quo et Esaias canit: cantabo canticum dilecto dilecti uineae meae et euangelium: hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui, hunc audite, cui non unus propheta, sed omnis chorus filiorum Core nunc laudes \'canit. qui sint autem filii Core, id est caluariae, in quadragesimo primo psalmo conpetentius disputatur.

et nt sciamus textum cantici titulo conuenire, mutationem de alio ad aliud discit et filia, cui praecipitur, ut antiqui parentis oblita regiis se amplexibus paret. uictorem autem eum esse, qui dicit: confidite, ego uici mundum et ad quem ista adule- I scentis oratio est: a te uictoria et sapientia et gloria et ego tuus seruus, profecto nouit, qui domino uincente superauit et est particeps triumphorum eius et qui inmarciscibilem gloriae coronam de candore bonorum operum et de uarietate uirtutum texuit saluatori.