Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

regina, jjuae steterat. a dextris regis in uestitu deaurato et iussa fuerat obliuisci populi et domus patris sui et iterum illi dictum erat: pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram, intellegens, quanta decoranda sit gloria et quibus praemiis subleuanda, conuertit ad sponsum uoces suas et pollicetur recordaturam se semper nominis sponsi in omni generatione et generatione.

quod promisit, uidemus expletum. ipsa Christiana nobis omnibus Christianorum nomen inposuit, nomen nouum, in quo benedicuntur omnes familiae gentium. recordatur autem non in una generatione, sed in omnibus, uel cunctas significans nationes uel duas generationes, Iudaeorum atque gentilium. et quia hoc parum est, si in duabus generationibus nominis domini recordetur, propterea populi, qui in ecclesia fuerint, confitebuntur et laudabunt dominum in aeternum et in saeculum saeculi.

Quando et tu, o filia Principia, sanctorum mixta choro inter uirgines duceris ad regem et ex domibus eburneis delectabis sponsum in honore tuo, tunc recordare et mei, qui huius psalmi tibi domino reuelante intellegentiam tribui, et dicito: memor ero nominis tui, ut, quae partem [*]( 3 *Ps. 44. 18 4 cf. Ps. 44, 10-11 6 Ps. 44, 17 13 cf. Gen. 12, 3 21 cf. Ps. 44, 9-10 24 *Ps. 44, 18 ) [*](1 confit. tibi pop. g in-tibi in mg. X 2 quos 1F 3 sirnachus W simmacus B 4 te Oln. W reginae M *steterat (et in ras. m2) B est et erat LW a] ad W 6 erat] est Xp.c. 7 eos om. WM 8 quanto W decorando B gloria] add. decoranda s. l. m2B 9 recordaturum L 10 et generatione s. l. m2B et generationi W 11 uidimus Xa.c.m2B 12 omnium X alt. nomen] nomini W 13 benedicentur LB 14 uel] add. in L,B (eras.) sign. nat.] significationes (s. l. m2 generati, scil. significat generationes) M 16 si in] sin B ut (s. l. m2) in M 17 recordaretur X 18 fuer L domino W deum B 21 dedaceris B 23 psalmum B 24 et om. M )

647
intellexisti carminis, intellegas, si uita comes fuerit, et totum Canticum canticorum.

LXVI. AD PAMMACHIUM DE DORMITIONE PAULIXAE.

Sanato uulneri et in cicatricem superinductae cuti medicina colorem reddere noluerit, dum pulchritudinem corporis quaerit, plagam doloris instaurat. ita et ego, serus [*](1 cf. IV Reg. 4, 16 ) [*]( 1 intellegas transp. post canticoram S canticorum] add. explicit eps ad principiam uirginem L ) [*](r = Lugdunensis 600 s. VI (continet p. 647, 5 sanato- 648, 3 exulcerem; 648, 6 quis parturientem—12 desiuimus; 649, 7 inpari-10 feruentes; 650, 6 nec sororis-8 fluctuare; 652, 5 ardentes-653, 4 dealbatur; 654, 5 prima—8 essem; 655, 6 quamuis-10 turpauit; 656, 5 si uis-13 consequatur; 658, 10 Christus—13 omnibus; 658, 18 non coturnatam-659,2 sanitati est; 659, 7 felices— 8 iudicarent; 661, 8 et diuturnam-10 cacumen; 662,15 imiteris-663, 4 dissicimus; 663, 11 si offeramus-664, 5 mors). ) [*](G = Neapolitanus VI. D. 59 s. VIT. ) [*](K = Spinaliensis 68 s. VIII. ) [*](A — Berolinensis lat. 17 s. IX.-) [*]( 33 — Carolirtthensis Augiensis 105 8. IX-X. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](\'1\' = Augustodunensis 17 A a. X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( 4 ad pammachium (pammatium F) de dormitione paulinae (.ne) TAk3 ad pammachium (pammacium K) de morte paulinae (-ne) KDPB ad pammacium G; Hieronymi nomen exhibet titulus in 58 5 sanato-p. 648, 9 uideat cum titulo epistulae a librario omissa eiusdem aetatis manus in membranula inserta add. K uulnere GDψΒ,KAa.c.m2 cicatrice KD\'l\' superductae codd. praeter l\' cutis Ka.r.D\'I\'B 6 pulcr. GDB pulchritudine K 7 quaeret K ita—p. 648, 3 exulc.] sic facit et ille, qui aliquid pro tristi casu loquendi tempore reticens transacto dolore consolatur. exulcerat potius commemoratione sua, quod iam tempore et ratione curatam est F et om. G scruus KA\'l\'a,c. saeuus D consolatur K,Aa.c.m2 )

648
consolator, qui inportune per biennium tacui, uereor, ne nunc inportunius loquar et adtrectans uulnus pectoris tui, quod tempore et ratione curatum est, commemoratione exulcerem.

quae enim aures tam durae, quae de silice excisa praecordia et Hyrcanarum tigrium lacte nutrita possunt sine lacrimis Paulinae tuae audire nomen? quis parturientem rosam et papillatum corymbum, antequam in calathum fundatur orbis et tota rubentium foliorum pandatur ambitio, inmature demessum aequis oculis marcescere uideat? fractum estpretiosissimum margaritum, uirens zmaragdi gemma contrita est. quid boni habeat sanitas, languor ostendit. plus sensimus, quod habuimus, postquam habere desiuimus.\'

In agro terrae bonae tres fructus legimus, centesimum, sexagesimum et tricesimum; in tribus mulieribus et sanguine et uirtute coniunctis tria Christi praemia recognosco. Eustochium uirginitatis flores metit, Paula laboriosam uiduitatis aream terit, Paulina castum matrimonii cubile conseruat. tali filiarum mater fulta comitatu totum sibi in terris uindicat, [*](4 cf. Verg. Aen. IV 366 sq. 7 cf. Anth. Lat. 84, 3. 5 Riese 13 cf. Matth. 13, 23 ) [*]( -1 nunc ne kDψ 2 adtractans KAT 4 enim s. l. B, om. A 5 hyrcll. B hyrc. ex erc. 33 hire. ex here. m2A hircanorum Κψ hyrcano D tygrium B ty(ex ti)gridum G enutrita 93 6 quis part.-12 desiuimus] sic est, cum bonae indolis adulescens moritur, quomodo si aliquis parturientem rosam et papillatum corimbum, antequam in calathum fundatur orbis et tota rubentium foliorum pandatur ambitio, inmature suecidat. qui amicum fidelem perdiderit, tunc sentit, quid boni habuerit, postquam habere desierit I7 rosa K 7 papyll. K corumbum y corimbum riQDB calatum GΚψΒ,Ba.c. 8 tuta KDψΒ filiorum Aa.c.m2DV ambisio KW inmaturae ra.c.m2G95 in mature B inmatura KDY demissum W demersu D 9 marciscere KD uideant ©a.r. uide ad K 10 smaragdi GK\'I\'B 11 quod] quam D 13 centens. K centis. łsa.c. 14 sexagjns. G sexagins. K sexagis. SSa.c. pr. et s. l. SS, om. B tricensimuni GK trigisimum S9a.c. 15 eustochias D\'I\' eusthocius K 16 metet D paulam G labor.-Paulina om. D 17 teret K matr. cast. D matrimoniuin Aa.r., om. G construit G seruat S 18 filiorum G terra S3 )

649
quod Christus promisit in caelo.