Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Omnis gloria eius filiae regis ab intus, in fimbriis aureis circumamicta uarietatibus. in Hebraeo: omnis gloria filiae regis intrinsecus, fasceis aureis uestita est. pro eo, quod in Septuaginta scriptum est ἒσωϑεν et nos uel \'ab intus\' uel \'intrinsecus* interpretati sumus, in quibusdam exemplaribus inuenitur \'esebon\', quod \'cogitationes\' sonat.

ex quo ostenditur omnem gloriam ecclesiae, cui supra dictum est: audi, filia, et uide et: o filia Tyri, et nunc appellatur filia regis, esse intrinsecus et in cogitationibus, id est in interiori homine et in circumcisione non manu facta, sed spiritu, habente conscientia fiduciam apud deum et tota pulchritudine posita magis in sensuum nomine quam in flore uerborum.

quomodo autem in stamine, ex quo dependent fimbriae, subtemen intexitur et tota uestimenti uirtus in stamine est, ita in aureis sensibus scripturarum, in quibus uestis ecclesiae omnis intexitur, miscentur aliqua de natura, de moribus; et hoc ipsum significat uestis Aaron auro, purpura, coeco, bysso hyacinthoque contexta, quam fecerunt mulieres, quibus deus ad texendum dedit sapientiam.

et ut intellegere possimus omnem ornatum filiae regis intrinsecus, ipsa loquitur in Cantico: introduxit me rex in cubiculum suum, in quo cluso ostio labiorum deum patrem iubemur orare. in nono quoque psalmo titulus inscribitur: pro [*](1 Ps. 44, 14 3 *Ps. 44, 14 8 Pe. 44, 11 *Ps. 44, 13 10 cf. Rom. 7, 22. Eph. 3, 16 11 cf. Rom. 2,28-29 17 cf. Es. 28, 5. 6. 15. 33 19 cf. Ex. 28, 3 21 *Cant. 1, 3 22 cf. Matth. 6, 6 23 *Ps. 9, 1 ) [*]( 1 gloriae L 2 fimbreis L, Wa r. fymbreis X ebreo WM hebraico B 3 faceis B fasciis S 5 ECOJEEN L EClUJeEN 111 ECIUJOEN W 7 cogitationis W 9 pr. et exp. B alt. et om. M 10 interiore WM,Xp.cm2 11 conscientiae L,Xp.c.m2 14 fyiubriae LX subtimen W subtegmen Xp.c.m2B 15 aureis] uariis S 16 uestes L 17 ipsud L uestes WM aharon X 18 bisso LW bissio (alt. i erp.) B hiacint. L iaciut. M iacinct. TKXB quam ex quem in2B 19 muliere B arl ex a m2 X et om. W 20 possemus L oinnem om. W intrins. om. W 22 clauso Xp.c.m2B patrem om. L 23 in om. X nono] uno LX scribitur WM ) [*]( LlV. Hieron. Epist. I. ) [*]( 41 )

642
absconditis filii. uariam habuit et Ioseph tunicam, quam ei texuit mater ecclesia. de his fimbriis saluatoris αίμῤῥοοῠσα unam tetigit et sanata est.

quod autem in Hebraico scribitur: fasceis aureis uestita est, id ipsum significat, quod supra: omnis gloria filiae regis intrinsecus; fasceis sensuum dininorum interiora membra obuoluuntur ecclesiae et tota uteri tegitur ambitio. harum fascearum non potest obliuisci sponsa secundum Hieremiam, quia mammas ligant et pectus, in quo cogitationes sunt, protegunt.