Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cum ergo, ait, antiqui patris fueris oblita et talem te exhibueris depositis pristinis sordibus, ut super fratruelem dealbata conscendas et quam possit diligere filius meus, tunc concupiscet rex decorem tuum. et ne putes unum esse de turba, a quo amanda es, ipse est-rex tuus et dominus tuus. quia uero interdum, qui reges et domini sunt, sunt quidem potestate reges et domini, tamen eiusdem naturae, cuius sunt illi, in [*]( 1 cf. Ps. 44, 2 13 cf. Gen. 12, 1 16 *Ioh. 8, 44x 18 cf. Cant. 8, 5 sec. LXX ) [*]( 1 hucusque per LB lingua M linguam cet. scribentis scripsi scribenti LXB scribente WM 2 locutus est LB 3 sponsamque L conpellens LB exin] et in X ex W hinc S 4 coortantis WB 5 netere* X uetere L idololatriae S errore om. M contempta L WM 6 dicuntur Ma.e.m2B propt.] postea ex propter m2B propter quod S de] ne Mp.c.m2 aliyetiigena L alienigenae (-ne X) WX 7 nninersa conditione W 8 et om. LB 9 inclinat Ma.c.B inclinata W 10 dicatur L teneant W 11 doctrinam LW 12 eorum s. I. W\' intell. quae] quae diligentiae L 13 habraham XB caldea B 14 terra W cognationes suas B dubitet M 15-optaremnr L 16 de quo] unde S aV. de] ex S patre diab. S 18 fratr(r s.l.m2X)uhelem XM 22 quidem ex quedam m2B potestates W 23 in om. W )

639
quos dominantur et regnant, indico tibi, quod et deus tuus sit et debeas adorare eum.

septuaginta interpretes non dixerunt adorabis eum, sed adorabunt eum, ut sit sensus: iste, qui te amaturus est, qui tuam pulchritudinem dilecturus, deus est et adorandus ab hominibus. quod de ecclesia ex gentibus congregata exposuimus, unusquisque ad se ipsum referat animamque credentis, quod prioribus uitiis derelictis adoptetur in filiam, inclinet aurem suam, obliuiscatur ueteris conuersationis et cum apostolo dimittat mortuum patrem et talem se praebeat, qui ametur a rege. ipse est enim dominus eius, cui flectere debeat genu et deposita superbia iugum humilitatis adsumere.

Interrogemus Iudaeos, quae sit ista filia, ad quam deus loquitur. non dubito, quin synagogam respondeant. et quomodo dicitur synagogae et Israhelitico populo: dimitte populum tuum et domum patris tui? numquid derelinquit gentem Hebraeam et Abraham, antiquum patrem?

si dixerint de uocatone significari Abraham, quia Chaldaeos reliquerit, quis est iste rex, qui amaturus est decorem Abraham? certe alius est, qui loquitur: audi, filia, etalius, de quo loquitur: concupiscet rex decorem tuum. qui alius non solum rex, sed et dominus et deus est, qui adorandus est.

Filia Tyri, in muneribus uultum tuum [*](9 cf. Mattb. 8, 22 etc. 15 *Ps. 44, 11 18 cf. Gen. 12. 1 20 Ps. 44, 11 Ps. 44, 12 23 *Ps. 44, 13 ) [*](1 quod ex quo m2X quo W 2 sit ex sicut L dix. et S 3 alt. eum om. W 4 delectaturus LB; add. est W 5 hom.] omnibus WM ex] de WXM 6 ipsum om. B 7 animaque Mpx. quod ex quot m2X quia et quae ex quod M derelictis om. L adoptatur Mp.c. 8 suam et M ueteres conuersationes W 10 qui] quae Mp.c. cui] qui S 11 debet WM 13 loq. deus S 15 et] ab B 16 relinquid LB,Xa.c. relinquet Xp.c. derelinquet S, om. W 17 ebraee W habraham X dixerit WXM 18 siguificare W quia] qui S caldeos WB relinquerat (n eras.) W 19 abr. decorem (-re B) LB est alius WM 20 loq.] legitur B 21 rex om. W 22 alt. et s. l. m2B, om. 1V qui] quia (8. l. add. m2 et) B 23 filiae LW tirii B )

640
deprecabuntur diuites plebis. in Hebraeo: et, o filia fortissimi, in muneribus faciem tuam deprecabuntur diuites populi. uerbum Hebraicum \'sor\' quod in Hiezechiele iuxta Septuaginta legimus, interpretari potest et \'Tyrus\' et \'tribulatio\' et \'fortissimus\' siue \'fortissiina1 et \'silex\', id est lapis durissimus.

unde in praesenti loco error ortus est; Aquila enim et Septuaginta et Theodotion et quinta editio \'Tyrum\' interpretati sunt, sexta uerbum Hebraicum posuit \'sor\', Symmachus xpatatav, id est \'fortissimam\'. nos id ipsum ad deum retulimus, ut illa, cui supra dixerat: audi, filia, et uide, filia fortissimi nuncupetur aut certe ipsa fortissima sit, quia imitata est fortem patrem, cuius uultum in diuersis muneribus deprecabuntur diuites plebis, diuites in cunctis operibus bonis et scientia siue, qui diuites putantur in saeculo, sapientes huius mundi et philosophorum disciplinis eruditi uel — quod melius est — qui ante diuites fuerunt habentes eloquia dei et tes.tamenta et prophetas, id est de populo Israhel.