Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cum ergo, ait, antiqui patris fueris oblita et talem te exhibueris depositis pristinis sordibus, ut super fratruelem dealbata conscendas et quam possit diligere filius meus, tunc concupiscet rex decorem tuum. et ne putes unum esse de turba, a quo amanda es, ipse est-rex tuus et dominus tuus. quia uero interdum, qui reges et domini sunt, sunt quidem potestate reges et domini, tamen eiusdem naturae, cuius sunt illi, in [*]( 1 cf. Ps. 44, 2 13 cf. Gen. 12, 1 16 *Ioh. 8, 44x 18 cf. Cant. 8, 5 sec. LXX ) [*]( 1 hucusque per LB lingua M linguam cet. scribentis scripsi scribenti LXB scribente WM 2 locutus est LB 3 sponsamque L conpellens LB exin] et in X ex W hinc S 4 coortantis WB 5 netere* X uetere L idololatriae S errore om. M contempta L WM 6 dicuntur Ma.e.m2B propt.] postea ex propter m2B propter quod S de] ne Mp.c.m2 aliyetiigena L alienigenae (-ne X) WX 7 nninersa conditione W 8 et om. LB 9 inclinat Ma.c.B inclinata W 10 dicatur L teneant W 11 doctrinam LW 12 eorum s. I. W\' intell. quae] quae diligentiae L 13 habraham XB caldea B 14 terra W cognationes suas B dubitet M 15-optaremnr L 16 de quo] unde S aV. de] ex S patre diab. S 18 fratr(r s.l.m2X)uhelem XM 22 quidem ex quedam m2B potestates W 23 in om. W )

639
quos dominantur et regnant, indico tibi, quod et deus tuus sit et debeas adorare eum.

septuaginta interpretes non dixerunt adorabis eum, sed adorabunt eum, ut sit sensus: iste, qui te amaturus est, qui tuam pulchritudinem dilecturus, deus est et adorandus ab hominibus. quod de ecclesia ex gentibus congregata exposuimus, unusquisque ad se ipsum referat animamque credentis, quod prioribus uitiis derelictis adoptetur in filiam, inclinet aurem suam, obliuiscatur ueteris conuersationis et cum apostolo dimittat mortuum patrem et talem se praebeat, qui ametur a rege. ipse est enim dominus eius, cui flectere debeat genu et deposita superbia iugum humilitatis adsumere.