Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Etintende, prospere procede et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam, et deducet te mirabiliter dextera tua. in Hebraeo: decore tuo prospere ascende propter ueritatemetmansuetudinem iustitiae, et docebit te terribilia dextera tua. secundo scriptum est apud Hebraeos \'decore tuo\', ne quis id ipsum uitio librarii repetitum putet, et est figura, quae [*]( 2 cf. Gen. 32, 22-32 3 cf. Hebr. 11,9 5*Gen.49,10 7 cf. Gen. 47, 29-31 9*Iudd.8,30 11 * Cant. 3, 7-8 15cf.Rom.8,13 17.19*Ps.44,5 ) [*]( 1 eum] add..∻ (= est) L qui de ex quid W eius ex eum M sem. erat S 2 luctatur B locutus est M 3 iahoc X iabo W boc (in mg. m2 iabocb) B terra W 4 israel S 5 loquitur om. s 7 rursus L adiuuaret (ua eras. et s. l. m2 r) X 8 sepeliant W 9 gedeoni S 10 et in LB pr. canticum M canticorum dic. S 11 lectulus S salamonis L 13 pr. gladios S docti] add. ad L,XB s. l. m2 uir-femor eius om. L uiri M alt. gladios Ma.c.m2; add. eius S femor L,Xa.c. femur cet. 14 pr. et s. l. m2B, om. Wi 15 diuinitas W 17 intendcj add. et (del. m2) B 18 tert. et s. l. L 19 ebreo WMB 21 iust.] et iustitiam LW doc. te terr.] deducet te mirabiliter L 22 ap. Hebr.] in hebreo LB ebreos W 23 uitium W librari W,Xa,c.m2 librariorum Bp.c.m2s repetitum om. W )

629
apud rhetores repetitio nominatur.

more ergo panegyrièi, quo laudatores loquuntur ad eos, quos praeconiis efferunt, armatum cohortatur ad proelium, ut semel arrepta bella non deserat et super hostium strages uictor incedens praeparet sibi regnum in his, quos de diaboli eripiens potestate suo copulauit imperio, et dicat: ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum eius. nullique dubium ueritatem et modestiam et iustitiam Christum appellari, qui dicit: ego sum uia et uita et ueritas et: discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et: qui factus est nobis a deo iustitia et redemptio et sanctitas.

haec autem uniuersa dicuntur in corpore, ut exigantur in membris. uictoria domini seruorum triumphus est, magistri eruditio discipulorum profectus. et quod sequitur: deducet te mirabiliter dextera tua, aut de signis, quae in euangelio perpetrauit, aut tpoitawc de caede, quam exercuit in hostibus, sentiendum est. cor sapientis in dextera et cor stulti in sinistra eius. Christus in dextris est, antichristus in sinistris. Hebraica interpretatio distat in uerbis, non distat in sensu.