Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Accingere gladio tuo super femor tuum, potentissime, specie tua et pulchritudine tua. in Hebraeo: accingere gladio tuo super femor, fortissime, gloria tua et decore tuo. istum arbitror locum te optime intellegere et accinctam Christi gladio militare. ut autem scias semper uirginitatem gladium habere pudicitiae, per quem trancat opera carnis et superat uoluptates, gentilis quoque error deas uirgines finxit armatas.

accinxit et Petrus lumbos suos et ardentem lucernam habuit in manibus. quod autem femor significet opera nuptiarum, his breuiter exemplis doceberis. Abraham mittens ad uxorem quaerendum filio suo Isaac dicit maiori domus suae: pone manum tuam sub femore meo et adiurabo te per dominum deum caeli, non [*]( 2 *Phil. 2, 8-9 5 cf. Phil. 2, 7 9. 11 *Ps. 44, 4—5 16 cf. Luc. 12, 35 20 *Gen. 24, 2-3 ) [*]( 2 semetipsum B 3 propterea] propter quod et (et om. B) BS 4 exalt. ill. (ill. in mg. mS) B donauit LB illi W sup. o. nom. om. M 5 forma W,Ma-r. pasa.] om. in t., in mg. m2 in pass. B et om. W 6 reditur L redditur B redit S haec M 7 benedictionis WXM ad eum in semp. B 8 humiliare M 9 accinge B gladio (0 in ras. m2) B tuo-11 gladio in mg. m2B femur MB 10 ebreo WM,Ba.c. 11 tuo (0 in ras. m2) B femor L,Xa.c. femur cet.; add. tuum s. I. m3 B,S 12 te locum g 13 et om. S accinctum B rpilitari L 15 gentiles L; add. uel (del. mS) B 16 dea-s] de hac L 17 et s. I. m2B, om. L man. suis S 18 femor L,Xa.c. femur cet. 19 quae(eW)rendum WM -dam (B s. l. m2) cct. filium suum W ysahac B 20 sub] super L in (in ras. 4—5 litt.) m2B ) [*](40* )

628
dubium, quin per eum, qui de eius erat semine nasciturus.

Iacob, postquam luctatus est cum homine, qui ei apparuerat ad torrentem Iaboc, Mesopotamia derelicta et terram repromissionis ingrediens non ante Israhelis sortitus est nomen, quam neruus femoris eius emarcuit. et ad filium loquitur: non deficiet princeps ex Iuda neque dux de femoribus eius. et rursum ipse moriturus Ioseph adiurat in femore suo, ne eum in Aegypto sepeliat.

m ludicum quoque libro legimus: Gedeonis erant filii septuagintaqui egressi sunt de femoribus eius. in Cantico dicitur canticorum: ecce lectus Salomonis, sexaginta potentes in circuitu eius de potentibus Israhel, omnes tenentes gladium, docti bellum, uir et gladius super femor eius. gloria ergo et decore suo siue specie et pulchritudine diuinitatis suae carnis opera mortificans et natus ex uirgine futuris uirginibus uirginitatis princeps fuit.