Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

defecerant Sanae muliebria et ideo Abraham ei subicitur et dicitur ad eum: omnia, quae dicit tibi Sarra, audi uocem eius. illi defecerant muliebria, tu numquam habuisti: seXTIS deuoratur a uirgine, Christum portat in corpore, iam possidet, quod futura est. Rebecca pergit ad interrogandum deum et eius responsione condigna audit oraculum: duae gentes in utero tuo, et duo populi de uentre tuo diuidentur. illa duos generat dissidentes, tu\' unum cotidie concipis, parturis, generas, unione fecundum, maiestate multiplicem, trinitate concordem.

Maria, soror Moysi, uictorias domini canit, (Rachel moriens parit) et Bethleem nostram atque Ephratam stirpe nominis sui signat in posteros. filiae Salphaad hereditatem inter fratres merentur accipere. Ruth et Hester et Iudith tantae gloriae sunt, ut sacris uoluminibus nomina indiderint. Anna prophetissa generat filium leuitam, prophetam, iudicem, sacro crine.uenerabilem, et offert eum in tabernaculo dei. Thecuitis mulier regem Dauid interi rogatione concludit, aenigmate docet, exemplo dei mitigat.