Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Scio me, Principia, in Christo filia, a plerisque reprehendi, quod interdum scribam ad mulieres et fragiliorem sexum maribus praeferam. et idcirco debeo primum obtrectatoribus meis respondere et sic uenire ad disputatiunculam, quam rogasti. si uiri de scripturis quaererent, mulieribus non loquerer. si Barach ire uoluisset ad proelium, Debbora de uictis hostibus non triumphasset.

Hieremias carcere cluditur et, quia periturus Israhel uirum non receperat prophetantem, Holda eis mulier suscitatur. sacerdotes et pharisaei crucifigunt filium dei et Maria Magdalene plorat ad crucem, unguenta parat, quaerit in tumulo, hortulanum interrogat, dominum recognoscit, pergit ad apostolos, repertum nuntiat. illi dubitant, ista confidit, uere πυργίτις, uere turris candoris et Libani, quae prospicit [*]( 8 cf. Iudd. c. 4 et 5 9 cf. Hier. 36, 26 10 cf. IV Reg. 22, 14 11 cf. Matth. c. 27 etc. 12 cf. Matth. 27, 56 etc. cf. Marc. 16, 1 13 cf, Matth. 28, 1 etc. cf. Ioh. 20, 15. 16. 18. 24—29 15 cf. Cant. 7,4 ) [*](L = Coloniensis 35 s. IX. ) [*](W = Parisinus lat. 1868 s. IX. ) [*](X = Parisinus lat. 9532 s. IX. ) [*](d = Casanatensis 641 (olim B. IV. 18) s. IX (continet p. 625t 5 hic-9 natus est; p. 684, 9 narrant-u legitur). ) [*](M = Coloniensis 60 s. IX—X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( 2 ad principiam uirginem LB ad ptincipiam njrginem explanatio XLIIII (XLIII X) psalmi (salmi ex salmo X) WXM eiusdem d: Hieronymi nomen exhibent tituli in LB,d (eiusdem) 5 obtractat. Wa.c.m2M 6 ad] a X 7 uiri] uere L 8 barac X ad proel. uol. S praelium LB 9 hyerim. W ierem. B clauditur Wp.c.m2B 10 reciperat L,Wa.c.m2 -eret B olda eis W chaldeis L heldois ex hedois B 11 phar.] iudei B crucifizerunt M 12 magdalenae W ) [*]( -na Bp.c.m2 ungenta L parat om. W 13 hortul. L,Mp.c. hortol. cet. pergit ad om. B 14 apostolis B 15 pr. uere om. W TlYPriTIC (in mg. ni2 ardens) X IIYPTITIC (in mg. m2 pirgitis) M HYPriC W PINTYIC B ποϱγίτης S, om. L )

617
faciem Damasci, sanguinem uidelicet saluatoris ad sacci paenitentiam prouocantem.

defecerant Sanae muliebria et ideo Abraham ei subicitur et dicitur ad eum: omnia, quae dicit tibi Sarra, audi uocem eius. illi defecerant muliebria, tu numquam habuisti: seXTIS deuoratur a uirgine, Christum portat in corpore, iam possidet, quod futura est. Rebecca pergit ad interrogandum deum et eius responsione condigna audit oraculum: duae gentes in utero tuo, et duo populi de uentre tuo diuidentur. illa duos generat dissidentes, tu\' unum cotidie concipis, parturis, generas, unione fecundum, maiestate multiplicem, trinitate concordem.