Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

multoque facilior est super domino interpretatio, qui audit in psalmo: tu es sacerdos in- aeternum secundum ordinem Melchisedech, et in Zacharia: audi, Iesu, sacerdos magne, et cui sordida peccatorum nostrorum uestimenta tolluntur, ut recipiat gloriam, quam habuit apud patrem, priusquam mundus esset.

Sed ne quis me uim facere scripturae putet et sic amare Christum, ut historiae auferam ueritatem, interpretabor in membris, quod referatur ad corpus, intellegam de seruis, ut inpleatur in domino — quamquam gloria domini gloria famulorum sit — et, ubicumque oportunitas se loci tulerit, sic de uero lumine disputabo, ut deriuetur ad eos, quibus Christus donauit, ut lumen sint.