Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uxorem uirginem accipiet, uiduam autem et eiectam et meretricem non accipiet, sed uirginem de genere suo, et non contaminabit semen suum in populo. ego dominus, qui sanctifico eum. scio pontificem, cui praecepta nunc dantur, a plerisque Christum [*](5 cf. Tit. 1, 6 7 cf. Deut. 5, 5 8 *Leu. 21, 12 10 cf. Gal. 3, 27 13 cf. Luc. 10, 30-34 19 *Leu. 21, 13—15 ) [*](2 uert. loq. ς alt. si s. l. B 5 episcopos D episcopum s 6 que quoque K 7 alt. et om. D 8 carnis s 9 dei om. s egredietur D el a 77 de S 10 quo K,Ilp.r. quotquot] quod Ka.c.Ø 11 alt. xpo HR induimur KHR 12 accipimus ØB pr. san s sanctam JID 13 habitatur DØ qui om. s de s. l. m2 B herus. R iherus. B ieras. IIp.r. discendebat s; add. in JID hierico K herico Ila.c. hierocho H iericho S iherico B 14 oleum et K 15 temporatum D quia ex qui m2II debet HR&,Bp.c.m2 negligentiae S 17 sentiat (iat in ras.) II audiat aut sentiat s 19 accipiat II accipiet (s. I.) de genere suo et non contamiuabit (haec omnia deleta) accipiet s 20 iectam H eiecta D 22 ego enim K sanctificabo Ha.r. sanctieo IIa.c.m2 23 nunc praec. rp nunc s. I. 77, add. s. I. hec B xpm s. I. (in l. ras. 3 litt.) II xpi rp ) [*]( LIV. Hieron. Epist. I. ) [*]( 38 )

594
intellegi et id, quod dictum est: super patre et matre non inquinabitur, de uirginalis Mariae partu edisseri.

multoque facilior est super domino interpretatio, qui audit in psalmo: tu es sacerdos in- aeternum secundum ordinem Melchisedech, et in Zacharia: audi, Iesu, sacerdos magne, et cui sordida peccatorum nostrorum uestimenta tolluntur, ut recipiat gloriam, quam habuit apud patrem, priusquam mundus esset.