Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

de ceteris uirtutibus, uerbi gratia-sapientia, fortitudine, iustitia, humilitate, mansuetudine, liberalitate, possunt et alii iudicare: pudicitiam sola nouit conscientia et humani oculi huius rei certi iudices esse non possunt absque his, qui passim in morem brutorum animalium libidini expositi sunt. unde et apostolus: de uirginibus, inquit, praeceptum domini non habeo, quasi Moyses loquatur: \'feminalibus ego non uestio nec inpono alicui necessitatem; qui uult sacerdos esse, ipse se uestiat\'.

o quantae uirgines et quantorUm sperata pudicitia in die iudicii dehonestabitur, quantorum infamata pudicitia a deo iudice coronabitur! igitur ipsi adsumamus feminalia, ipsi nostra uerecunda operiamus, non quaeramus alienos oculos. ita tegantur genitalia, ut nullorum oculis pateant, ne, quando intramus sancta sanctorum, si qua apparuerit turpitudo, morte moriamur..

Iam sermo finitur et ad superiora retrahor. tanta debet esse scientia et eruditio pontificis dei, ut et egressus eius et [*]( 1 cf. Leu. 8, 7-9 12 I Cor. 7, 25 . ) [*]( 2 quomodo ex modo K moses HR 3 hac (h in ras.) K ac B haec s 4 et s. 1. B et ad IIRfi uerenda S 5 ipse 0 ipsa Ba.e.m.2 digna] dignantur (ntur eras.) B 6 conscientia B et] ac D, om. S feminum <P dei indicio B 7 sapientiam fortitudinem K 8 institiam K; add. temperantia S humilitatem mansuetudinem liberalitatem K et s. l. m2B 9 pudicitia K solam S conscientiam K 10 certi s. 1. K II in eras. 77 more 77 sunt exp. S exposite (-e D) Ila.r.D 12 et om. s 13 moses HR 15 se om. RDB quantae] quanta R 16 iudicii diem s qaantarum s 17 a s. l. K ipsi ig. S asum. H assum. R 18 ipsa s nerenda tJ> operamus <P 19 alt. oculi <P 20 intrauerimus B; add. in HRllDB 22 trahor IID 23 dei (8. l. mS) pont. K alt. et KR, om. cet. gressus R eius] add. atque regressus incessus B )

615
motus et uniuersa uocalia sint. ueritatem mente concipiat et toto eam habitu resonet et ornatu, ut, quidquid agit, quidquid loquitur, sit doctrina populorum. absque tintinabulis enim et dinersis coloribus et gemmis floribusque uirtutum nec sancta ingredi potest nec nomen antistitis possidere.

haec ad unam lucubratiunculam, cum iam funis solueretur e litore et nautae crebrius inclamarent, propero sermone dictaui, quae memoria tenere poteram et quae diuturna in rationali pectoris mei lectione congesseram, satis intellegens magis me loquendi impetu quam iudicio scribentis fluere et more torrentis turbidum proferre sermonem.

fertur in indice Septimi Tertulliani liber de Aaron uestibus, qui interim usque ad hanc diem a me non est repertus. si a uobis propter celebritatem urbis fuerit inuentus, quaeso, ne meam stillam illius flumini conparetis. non enim magnorum uirorum ingeniis, sed meis sum uiribus aestimandus. [*]( 1 uninersa eius B ueritate K0 2 totam (ut uidetur) Kp.c.m2 ambitu But] et s agitur (ur exp.) B 3 tintin. KHØ tintinn. cet. 4 diuersi s et expo B pluribusque (que s. l. B) llDB sancta] sanctam (s. l. m2) ecclesiam K 5 antistitis in ras. m2B antestitis Ka.c.m2HRΦ 6 e] a DB 7 quem (m exp.) B memoriae {-e B) IID,Ba.c.m2 8 retinere K rationabili Φ mei] me H lectionem HR lectioni JID 9 concesseram IID loquentis Bp.c.m2 11 Septimii S tertuliani DΦ 12 aaro (n s. l. m2) II interito Φ usque (ex que) ad hanc usque (ems.) K 13 uerbis ex urbis m2K 14 nem HR flumini (s s. I.) K fulmini s 16 extimandus B; add. -eiplicit ad fabiolam KDØ explicit ad fabiolam de cibis et uestibus sacerdotalibus HR explicit epistola ad fabiolam de ueste sacerdotali II )

616