Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

primum seminate in iustitia et fructus uitae aeternae metite, et postea uobis scientiam uindicate. nec statim absoluta perfectio est, si quis superumerale et rationale habeat, nisi haec ipsa inter se forti conpage solidentur et sibi inuicem nexa sint, ut et opera rationi et ratio operibus haereat et his praecedentibus doctrina sequatur et ueritas.

Quattuor elementa, de quibus supra diximus, et duos lapides uel onychinos uel zmaragdinos et gemmas duodecim, quae ponuntur in rationali, si esset tempus, [ut] discuterem singulorumque naturas et causas tibi exponerem et, quid [*](6 cf. Leu. 8, 7-8 7 Ps. 118, 104 10 *Os. 10, 12 ) [*](1 aliud <P quos Ka.c. que B alt. quod s 2 nocentiam D dic. sac. II sacerdoti S * 3 moses HR 4 thimoth. H timot. B 5 legimus rp 6 primus K prius a B superhum. IIDB 7 superhum. JIDB deinceps] sic D inq. tuis KØ tuis inq. cet. 8 faciamns et JIDB doceamus IIDB nec KØ 9 auctoris s casis H 11 lucem K 12 frnctum IIDB alt. et om. IID 13 scientiae s 14 superhum. BIIDB umerale fi et om. K 15 conpagi 0 compagine IIDB conexa ΚΦ,Dp.c.m2 16 operationi et rationi TID operationi H operatio rationi S et ratio om. JID his et s 18 et supra K 19 onychynos s onichinos lID(h m2) B unicinos Ka alt. uel om. s zmargd. H maracd. B smaragd. K11 20 ut seclusi 21 singularomque K que eras. B quae HR, om. S quod s )

613
unusquisque ualeat, et, quomodo uirtutibus singulis conparetur — et sanctus papa Epiphanius egregium super hoc uolumen edidit, quod si legere uolueris, plenissimam scientiam consequeris —: ego iam mensuram epistulae excedere me intellego et excipientis ceras uideo esse conpletas; unde ad reliqua transeo, ut tandem finiatur oratio.

lamina aurea rutilat in fronte; nihil enim nobis prode est omnium rerum eruditio, nisi dei scientia coronemur. lineis induimur, ornamur hyacinthinis, sacrato balteo cingimur, dantur nobis opera, rationale in pectore ponitur: accipimus ueritatem, profert sermo doctrinam; inperfecta sunt uniuersa, nisi tam decoro currui dignus quaeratur auriga et super creaturas creator insistens regat ipse, quae condidit.