Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cum enim indutus quis fuerit ueste multiplici, consequens est ueritatem, quam corde retinet, sermone proferre. et ob id in rationali ueritas est, id est scientia, ut nouerit, quae docenda sint, et manifestatio atque doctrina, [*]( 8 cf. Leu. 7, 31-34 14 cf. Apoc. 4, 6 16 cf. Ex. 28, 26 ) [*](1 duo quoque B superh. (-le B) JIDB uel om. B 2 et s. l. mSK ecclesia HR; add. in quibus B quia II 3 continentur Bp.c. littera K 4 spiritu K continentur S dextra IID dex- tera B 5 lae(e JZ)ua IJDB littera] litteris s discendimus ΚΦ 6 uerbum ΚΦΒ ordo] odor Φ et s. l. K 7 hum. IIDB sunt] add. et (eras) K 8 cofiidunt (= comendunt) B cocomident (pr. co eras.) K 9 rationabile s duplex est KllDB 10 misticos K 11 quos KIID,Bp.c. 12 iust. et S hererent D 13 dodenariam Illi eff. num. s 14 quae] add. et (exp.) K apocalypsin D et] et deum laudantia et B 15 luce rad.] lucemae ardentes Ka.c.m2 16 in] in uno s singulae II alt. et om. S AHAUJICIC D AHAOCIC II AEAUUCIE B ѠΗΔѠCIECK tert. et om. K άληϑ, plus winus corrupt. in codd. 18 quamquam R 19 prof. serm. B id] add. et (exp.) K rationabile s rationali et (eras.) K ueritatis Φ 20 dicenda Da.c.m2 sunt K ) [*]( 9* )

612
ut possit instruere alios, quod mente concepit. ubi sunt, qui innocentiam sacerdotis dicunt posse sufficere? uetus lex nouae congruit: id ipsum Moyses, quod apostolus. ille sacerdotis scientiam ornat in uestibus, iste Timotheum et Titum instruit disciplinis.

sed, et ipse uestimentorum ordo praecipuus. legamus Leuiticum: non prius rationale et sic superumerale, sed ante superumerale et deinceps rationale. a mandatis, inquit, tuis intellexi: prius facimus, sic docemus, ne doctrinae auctoritas cassis operibus destruatur. hoc est, quod in propheta legimus: seminate uobis in iustitia et metite fructum uitae; inluminate uobis lumen scientiae.

primum seminate in iustitia et fructus uitae aeternae metite, et postea uobis scientiam uindicate. nec statim absoluta perfectio est, si quis superumerale et rationale habeat, nisi haec ipsa inter se forti conpage solidentur et sibi inuicem nexa sint, ut et opera rationi et ratio operibus haereat et his praecedentibus doctrina sequatur et ueritas.