Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quam pulcher ordo et ex ipso habitu sacramenta demonstrans! in umeris opera sunt, in pectore ratio; unde et pectusculum comedunt sacerdotes. hoc autem rationale duplex, apertum et absconditum, simplex et mysticum, duodecim in se lapides habens et quattuor ordines. quas quattuor puto esse uirtutes: prudentiam, fortitudinem, iustitiam, temperantiam, quae sibi haerent inuicem et, dum mutuo miscentur, duodenarium numerum efficiunt, uel quattuor euangeliae quae in Apocalypsi describuntur plena oculis et domini luce radiantia mundum inluminant, in uno quattuor et in quattuor singula; unde et δήλωσις et άλήϒεια, id est doctrina et ueritas. in pectore sacerdotis est.

cum enim indutus quis fuerit ueste multiplici, consequens est ueritatem, quam corde retinet, sermone proferre. et ob id in rationali ueritas est, id est scientia, ut nouerit, quae docenda sint, et manifestatio atque doctrina, [*]( 8 cf. Leu. 7, 31-34 14 cf. Apoc. 4, 6 16 cf. Ex. 28, 26 ) [*](1 duo quoque B superh. (-le B) JIDB uel om. B 2 et s. l. mSK ecclesia HR; add. in quibus B quia II 3 continentur Bp.c. littera K 4 spiritu K continentur S dextra IID dex- tera B 5 lae(e JZ)ua IJDB littera] litteris s discendimus ΚΦ 6 uerbum ΚΦΒ ordo] odor Φ et s. l. K 7 hum. IIDB sunt] add. et (eras) K 8 cofiidunt (= comendunt) B cocomident (pr. co eras.) K 9 rationabile s duplex est KllDB 10 misticos K 11 quos KIID,Bp.c. 12 iust. et S hererent D 13 dodenariam Illi eff. num. s 14 quae] add. et (exp.) K apocalypsin D et] et deum laudantia et B 15 luce rad.] lucemae ardentes Ka.c.m2 16 in] in uno s singulae II alt. et om. S AHAUJICIC D AHAOCIC II AEAUUCIE B ѠΗΔѠCIECK tert. et om. K άληϑ, plus winus corrupt. in codd. 18 quamquam R 19 prof. serm. B id] add. et (exp.) K rationabile s rationali et (eras.) K ueritatis Φ 20 dicenda Da.c.m2 sunt K ) [*]( 9* )

612
ut possit instruere alios, quod mente concepit. ubi sunt, qui innocentiam sacerdotis dicunt posse sufficere? uetus lex nouae congruit: id ipsum Moyses, quod apostolus. ille sacerdotis scientiam ornat in uestibus, iste Timotheum et Titum instruit disciplinis.

sed, et ipse uestimentorum ordo praecipuus. legamus Leuiticum: non prius rationale et sic superumerale, sed ante superumerale et deinceps rationale. a mandatis, inquit, tuis intellexi: prius facimus, sic docemus, ne doctrinae auctoritas cassis operibus destruatur. hoc est, quod in propheta legimus: seminate uobis in iustitia et metite fructum uitae; inluminate uobis lumen scientiae.

primum seminate in iustitia et fructus uitae aeternae metite, et postea uobis scientiam uindicate. nec statim absoluta perfectio est, si quis superumerale et rationale habeat, nisi haec ipsa inter se forti conpage solidentur et sibi inuicem nexa sint, ut et opera rationi et ratio operibus haereat et his praecedentibus doctrina sequatur et ueritas.

Quattuor elementa, de quibus supra diximus, et duos lapides uel onychinos uel zmaragdinos et gemmas duodecim, quae ponuntur in rationali, si esset tempus, [ut] discuterem singulorumque naturas et causas tibi exponerem et, quid [*](6 cf. Leu. 8, 7-8 7 Ps. 118, 104 10 *Os. 10, 12 ) [*](1 aliud <P quos Ka.c. que B alt. quod s 2 nocentiam D dic. sac. II sacerdoti S * 3 moses HR 4 thimoth. H timot. B 5 legimus rp 6 primus K prius a B superhum. IIDB 7 superhum. JIDB deinceps] sic D inq. tuis KØ tuis inq. cet. 8 faciamns et JIDB doceamus IIDB nec KØ 9 auctoris s casis H 11 lucem K 12 frnctum IIDB alt. et om. IID 13 scientiae s 14 superhum. BIIDB umerale fi et om. K 15 conpagi 0 compagine IIDB conexa ΚΦ,Dp.c.m2 16 operationi et rationi TID operationi H operatio rationi S et ratio om. JID his et s 18 et supra K 19 onychynos s onichinos lID(h m2) B unicinos Ka alt. uel om. s zmargd. H maracd. B smaragd. K11 20 ut seclusi 21 singularomque K que eras. B quae HR, om. S quod s )

613
unusquisque ualeat, et, quomodo uirtutibus singulis conparetur — et sanctus papa Epiphanius egregium super hoc uolumen edidit, quod si legere uolueris, plenissimam scientiam consequeris —: ego iam mensuram epistulae excedere me intellego et excipientis ceras uideo esse conpletas; unde ad reliqua transeo, ut tandem finiatur oratio.

lamina aurea rutilat in fronte; nihil enim nobis prode est omnium rerum eruditio, nisi dei scientia coronemur. lineis induimur, ornamur hyacinthinis, sacrato balteo cingimur, dantur nobis opera, rationale in pectore ponitur: accipimus ueritatem, profert sermo doctrinam; inperfecta sunt uniuersa, nisi tam decoro currui dignus quaeratur auriga et super creaturas creator insistens regat ipse, quae condidit.