Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde et apostolus: esca, inquit, uentri et uenter escis; deus autem et hunc et illa destruet, et e contrario de luxuriosis: quorum deus uenter est et gloria in confusione eorum. uituli puluerem, quem adorauerat Israhel, in contemptu superstitionis in potu accipit populus, ut discat contemnere, quod in secessu proici uiderat. praecipitur sacerdotibus, ne ministraturi in templo uinum et siceram bibant, ne ebrietate et crapulaet curis huius uitae praegrauentur corda eorum; ne partem habeant in terra nisi solum deum; ut nulla debilitate insignes sint, ne truncis auribus, laeso oculo, simis naribus, claudo pede, cutis colore mutato, quae omnia referuntur ad animae [*](2 cf. Deut. 18, 3 (sec. LXX) 5 cf. Num. 25, 8 9 *I Cor. 6, 13 11 *Phil. 3, 19 12 cf. Er. 32, 20 14 cf. Leu. 10, 9 16 cf. Luc. 21, 34 17 cf. Ps. 72, 26 19 cf. Leu. 21, 17-23 ) [*](1 sed-est om. s necessitatis Kp.c.m2 necessarius (ssarius in ras. m2) B 2 distribuuntur Ka.r. brach. et R 4 ut] et s concipimus IIDB 5 madianitidae Kll 6 perfusos Φa.c. confossus (os ex u) n confossum (m ex s) B confixue D lab. hom. II 7 bland. (b eras.) K guile (i exp.) B sterc.-ost. om. s et (s. l.) sterc. B fine] fitna (Q 8. l.) B 8 ligurr. scripsi currimus codd. curamus S gluttimus Vallarsius; add. quod satagimus in mj. m2 B 9 secesse sa.c. secessu K 10 escis ex escae K illa, lIa.r. illas B 13 contemptum B 14 potum KB puto H Ra.c. accipit 1IR accepit cet. quod] quem K 15 secesse sa.c. secessuin DB ministrator s 16 templum K sicera K bibit s 17 ne] nec IIp.c.m2DB 18 dominum <P insigne IIa.c.m2Φ 19 sunt R nec D semis IIDΦΒ clodo K 20 colere Φ mutata Kp.c.m2HRf/J referunt K )

590
uitia.

uolnntas enim in homine, non natura damnatur. si quis e sacerdotibus semine fluxerit, ad sacerdotalem mensam prohibetur accedere;,et e contrario uidua, cuius cum Sarra defecerunt muliebria, propter. continentiam et castitatem et recipitur in domum patris et de templi aerario alitur. quodsi filios habuerit, redditur suboli suae, ut iuxta apostolum his ministretur, quae uere uidua sunt, et ut, quae sacerdotalibus sustentatur cibis, nullius alterius amore teneatur.