Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Tetigimus expositionem Hebraicam et infinitam sensuum siluam alteri tempori reseruantes quaedam futurae domus strauimus fundamenta. de feminalibus lineis hoc solent dicere: ratio seminum et generationis ad carnem pertinens terrae per eam deputatur — unde ad Adam loquitur deus: terra es et in terram ibis — causasque huius rei, quomodo de paruulo semine et foedissimis initiis tanta uel hominum uel diuersarum rerum pulchritudo nascatur, esse obuolutas et humanis oculis non patere.

legimus in Leuitico iuxta praeceptum dei Moysen lauisse Aaron et filios eius: iam tunc purgationem mundi et rerum omnium sanctitatem baptismi sacramenta signabant. non accipiunt uestes nisi lotis prius sordibus nec ornantur ad sacra nisi in Christo noui homines renascantur; uinum enim nonum in nouis utribus mittitur. quod autem Moyses lauat, legis indicium est: habent Moysen et prophetas, ipsos au d iant, et ab Adam usque ad Moysen omnes [*]( 10 *Gen. 3, 19 14 cf. Leu. 8, 6 18 cf. Matth. 9, 17 etc. 20 *Luc. 16, 29 21 ce. Rom. 5, 12-14 ) [*](1 creaturae B 2 indicare B indegeret K in die 0 misericordia K 3 consacr.] cum sacrificaret KIID ei] add. expiaretur IlD,Bs.l.m2 uuiuersalis 77D non] add. tantum B 4 ac] et s prop. et par. 77 pr. etJ ac <P 5 deprecaretur 77 6 hebreicam IIa.c.m2Ø infinita K 7 temporis B domos IIBa.c. domui s struamus B 9 seminuum s pertinent Kp.c. pertinet HRØ pertinentis B 10 unde] add. et II s. l. D ad om. Φ 11 terrain] terra Φ 12 etj et de K tanta om. Φ diuersa KHR 14 leuiticum K domini K inoisen B mosen HR 15 aron Kp.c. 16 omnium rer. 77 significabant HB 17 ornatur s 18 nouo homine HR renascamur s 19 nouos utren HR nouis] nobis Dip moses HR nioyscn K 20 iudic(t B)ium ØB mosen H moyses s 21 ab om. ip mosen HR pecc.] add. ergo m2B ) [*]( TJIV. iHeron. Epist. I. ) [*]( 39 )

610
peccauerunt.

praeceptis dei lauaudi sumus et, cum parati ad indumentum Christi tunicas pellicias deposuerimus, tunc induemur ueste linea nihil in se mortis habente, sed tota candida, ut de baptismo consurgentes cingamus lumbos in ueritate et tota pristinorum peccatorum turpitudo celetur. unde et Dauid: beati, quorfim remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata.