Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Didicimus, quae communia cum sacerdotibus, quae specialia pontificis uestimenta sint, et, si tanta difficultas fuit in uasis fictilibus, quanta maiestas erit in thesauro, qui intrinsecus latet! dicamus prius, quod ab Hebraeis accepimus, et iuxta morem nostrum spiritali postea intellegentiae uela pandamus.

quattuor colores ad quattuor elementa referunt, ex quibus uniuersa subsistunt — byssus terrae deputatur, quia ex terra gignitur, purpura mari, quia ex eius cocleolis tinguitur, hyacinthus aeri propter coloris similitudinem, coccus igni et aetheri, qui Hebraice \'sani) appellatur, quod Aquila διάϕοϱον, Symmachus δίβαϕον interpretatus est, pro cocco iuxta Latinum eloquium apud Hebraeos \'tolath\', id est uermiculus —, et iustum esse commemorant, ut pontifex creatoris non solum pro Israheli, sed pro uniuerso mundo roget, si quidem ex terra et aqua et aere et igne mundos iste consistat et haec elementa sint omnium.

unde primum lineum uestimentum est terram significans, secundum hyacinthinum aerem m colore demonstrans, quia de terrenis paulatim ad excelsa sustollimur, et [*]( 3 cf. II Cor. 4, 7 ) [*]( 1 diximus (ixim in ras. m2) B pr. quae in ras. m2B; add. uel D ne 77 alt. quae] uel (8. l. et eras. B) quae BS 2 spec(t B)iali (add. a s. I. B) RB apiciali (ia ex i) H 4 discamus Ra.r.; add. igitur IIDB abJ apud s, om. R 5 morem] moysen s spiritalis 77 spiritualis Ba.c.m2 6 ad] at <P aut B et S referuntur 7ZB 7 quia] qui IIa.c.Φ 8 quia] qui 7ZD cocliolis K c(g IZ)ochl(l s.l.H)colis HB cochleis <P 9 hiacinth(t Ø). HØ hyacinct(cth R).KR iacinth. D iacinct. lIB et s. l. m2B, om. s 10 aeri B hebraeicae K ΔΙΑΦΟΡΑωΝ B diaforon KD0 11 symach. s simmacb. K simach. 77 simac. B AIaAaON IID ΔΙΑΦΟΒΟΝ HR diafob(b ex r 7E)on KØ 12 tolath K tholath HRØ tolach 777) tholach B uenn. scribitur KHDB 13 commemorent Ka.c.m2 pont.] add. creaturis omnibus et ornatus s. l. m2B creatorem Bp.c.m1 israhe(-e Н)li KHR ihl D isrt IIØB 14 sed et llD,B (et s. l.) mundo om. R quidem] add. et s. l. m2K 15 aerem K ignem K consistit II,Bp.r. 16 sunt Bp.c.m2 uestim. lin. S est] est et (utrumque exp.) B, om. S 17 significat D hiacinth. 77x llyacinct(cthR). KR iacinth. D iacinct. IIB iacinthum (n s. I.) s demonstrant (nt ex t) D 18 qui KJIa.c. celsa K sustulimur lIa.c. sostellimur s )

606
ipsa uestis hyacinthina a capite usque ad talos ueniens indicat aerem de caelis usque ad terram fusum. mala autem Punica et tintinabula in inferioribus posita fulgura tonitruaque demonstrant siue terram et aquam et omnium elementorum inter se consonantiam et sic sibi uniuersa perplexa, ut in singulis omnia repperiantur.

quod autem supra dicti colores auro intexti sunt, id significari uolunt, quod uitalis calor et diuini sensus prouidentia uniuersa penetret. superumerale et duos lapides uel zmaragdinos uel onychinos, qui desuper sint et utrumque umerum tegant, duo hemisphaeria interpretantur, quorum aliud super terram, aliud sub terra sit, siue solem et lunam, quae desuper rutilant. zonam illam, qua sacerdotis pectus artatur et linea tunica, id est terra, constringitur, interpretantur oceanum. rationale in medio positum terram edisserunt, quae instar puncti, licet omnia in se habeat, tamen a cunctis uallatur elementis.

duodecim lapides uel zodiacum interpretantur circulum uel duodecim menses et singulis uersiculis singula adsignant tempora et his ternos deputant [*]( 1 hiacinth. H hyacinct(cth R). KR iacinth. D<P iacinct. IIB iudicat H 3 tintinn. RD,IIp.c. thintin. H fulgora RØ,IIa.c. demonstrat K 4 terre Bp.c.m2 aque Bp.c.m2 alt. et om. s 5 consonantia K perplexa] add. sunt s. l. B 6 reper. IIa.c.m2B autem] hoc s coloris Bp.c.m2 auri s 7 sunt s. l. B sunt aes K significare II nitales s colores s 8 penitret K, add. et (eras.) 77 superhum. JIDB euperumerali s duo R,IIa.c.m2 9 zmaracd. B smaragd. KIIØ uny(i77)ch. HR onich. IIBp.c. onic. KD,IIBa.c. onicynos s sunt B 10 humerum IIDB tegunt B duo hemisperia (0 h ex m m2) K hemispheria H,B (pr. h p.c.) emiapheria II in ras. emisferia D gemispheria R gemisperia s 11 alius—alius Ka.c. sub] super Ra c.<P terram HRØ sit om. HRØ sine om. <P solam Ra.c.Ø 12 quae des. om. D super IIa.c. rut.] sint rutina s qua inter rasuras 4 et 2 litt. II quae R que Ba.c. 13 est] add. qua (del. m2) B 14 interpre- (aeK)tatur KIIa.c. rationabile s rationabilem (bi eras.) K 15 ad instar IIDB 16 nelatur KØ uolatur Ba.c. zoziacum D zosiacum B socia cum Hp.c. 17 cingulum Ea.c.Ø uel XII menses et in mg. inf. II duod.—uers. om. s et] add. in (exp.) K 18 adsignet D ad(del.)assignant (gnant in ras. m2) B adstringunt (u ex a) II tempora ex tempus K et] ut Ba.c.m2 his ex bis m2B is IIa.c. es D deputent Ba.c.m2 )

607
menses. nec alicui gentilis uideatur expositio. non enim, si caelestia et dei dispositionem idolorum nominibus infamauerunt, idcirco dei neganda est prouidentia, quae certa lege cumt et fertur et regit omnia.

nam et in Iob arcturum et Oriona et mazuroth, hoc est zodiacum circulum, et cetera astrorum nomina legimus, non quo eadem apud Hebraeos uocabula sint, sed quo nos non possumus, quae dicuntur, nisi consuetis uocibus intellegere. pulchre autem hoc ipsum, quod in medio est, appellatur rationale; ratione enim cuncta sunt plena et terrena haerent caelestibus, immo ratio terrenorum et temporum, caloris et frigoris, et duplex inter utrumque temperies de caeli cursu et ratione descendit; unde et rationale cum ephod fortius stringitur.

porro, quod dicitur in ipso rationali δήλωσις esse et άλήϑεια, id est manifestatio atque doctrina uel ueritas, hoc ipsum significat, quod numquam in dei ratione mendacium sit, sed et ipsa ueritas multis signis et argumentis monstretur hominibus et usque ad mortales ueniat. unde factum est, ut rationem solis ac lunae et anni et mensuum et temporum et horarum, tempestatum quoque, serenitatis atque uentorum et rerum omnium nosceremus accipientes insitam a deo sapientiam et ipso habitatore atque doctore domicilii sui nobis et fabricae scientiam demonstrante.

super [*]( 4 cf. Hiob 9, 9. 38, 31-33 14 cf. Ex. 28, 26 ) [*]( 1 ne IIp,r. (\'xp.] dispositio K 2 dispositione KØB infamarunt IIDB 3 est neg. S, add. dei (del.) B 4 reget KØ nam om. D in om. HRD iob (non hiob) codd. araturum Hp.c.m2 5 orionem IIDB maiuroth K mozuroth s zoziacum D zodaicum Ra.c. 6 castrorum Hp.c.m2 qua H quod K 7 quo] quia S possimus HRØ 8 uocabulis K, om. H 9 ratione] rat(c U)ionale HR,Ba c. 11 inter] in Ka.c.II utroque Ka.c.IID utraque S 12 temp.] add. et (exp.) B rationabile s 13 efod KII epod s ephoth B instringitur HB 14 et om. tp 16 pr. et s. l. B 17 omnibus s ueniant IIp.c.D 18 unde (u in ras.) K ratione K hac (h eras.) II at M mensium Kp.c.m2IIp.r.B mensum HR 19 quoque] quod quod K quoque et s 21 doctore post scient. tr. HRØ 22 scientiae(e) KBa.c.,<P scientia Kp.c. demonstrantem II demonstrans te s )

608
omnia cidaris et uitta hyacinthina caelum monstrat et auri lamina, quae in fronte pontificis est, inscriptumque nomen dei uniuersa, quae subter sunt, dei arbitrio gubernari. id ipsum ego puto sub aliis nominibus et in cherubin quattuor animalibus figuratum, quae ita sibi permixta sunt et haerent, ut in uno inueniantur et~reliqua, et quod instanter ante se uadant et non reuertantur; labuntur enim tempora et praeterita relinquentia ad futura festinant.

quod autem semper in motu sunt, illud significat, quod et philosophi suspicantur, currere mundum suo ordino et incessabiliter uelut rota in suo axe torqueri. unde et rota in rota est, id est tempus in tempore, et annus in semet ipsum reuoluitur et ipsae rotae eleuantur ad caelum et super crystallum thronus ex sapphiro est et super thronum similitudo sedentis, cuius inferiora ignea sunt, superiora electrina, ut demonstret, quae inferiora sunt, igne et purgatione indigere, quae sursum, in condicionis suae puritate persistere.

et quomodo hic in habitu sacerdotis auri lamina desuper est, ita in Ezechiele electrum in pectore et in uertice conlocatur. iustum ergo erat — sicut supra ex parte [*]( 4 cf. Ezech. c. 1 ) [*]( 1 cydaris II caedaris K citaris Ba.c. chitaris s uita IIa.c.B hiacinth. H hyacinct. K hiacincth. R iacinth. D iacinct. IIB iachynthyna s monstrant B 2 lammina HRD scriptumque IIa.c.$,Ba.c.m2 dei nomen (ex nominum) B deiJ di (s. l. m2) dum (eras.) K 3 nniuersae H subter] seq. ras. 3 litt. II supter\' ex super terra K dei om. D 4 cherubim H caerubin <P cerubym ll; add. et D,Hs.l.Bs.Lm2 anim.] hiezechielis in ras. m2B 5 permixte <Pp.c.m2 commixta K haerent] erunt s in om. s 6 cetera S inst. et S 8 autem] enim II immotu ll,B(u ex i) immotum s sint s 9 significant II,Dp.c.Ba.c. 10 et s. l. m2B incessabili HR -le s rotam B axa HR ac se B 11 et om. K pr. est s. l. m2K tempora <P,Ba.c.m2 12 ipsum] ipso II heleua(ex e)ntur B 13 crystal. Ka.c. cIistalI. IIa c. ΦΒ christall. RD,IIp.c. ex (x del. m2) K et <P sapphyro K saphiro ØB saffiro II s(s.l.)aphyro D 14 tronum Rlla.c.,B (um ex o) 15 ele(c s.!.)trina B 16 inpuritate <P 17 in s. l. II 18 lammina HRD est des. S ita] add. et K (exp.) 0 pr. in s. l. m2K hiezechiele H ezechiel Kll ezechihel DØ 19 conculcatur K )

609
diximus —, ut pontifex dei creaturarum omnium typum portans in uestibus suis indicaret cuncta indigere misericordia dei et consacrificaret ei uniuersa conditio, ut non pro liberis ac parentibus et propinquis, sed pro cuncta creatura et uoce et habitu precaretur.