Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

neo suthcit hoc ad tirmitatem, nisi et catenae ex auro fierent, quae ob pulchritudinem fistulis aureis tegerentur haberentque et in rationali supra duos maiores anulos, qui uncinis superumeralis aureis necterentur, et deorsum alios duos. nam post tergum in superumerali contra pectus et stomachum ex utroque latere erant anuli aurei, qui catenis cum rationalis inferioribus anulis iungebantur, atqueitafiebat, ut adstringeretur et rationale superumerali et superumerale rationali et una textura contra uidentibus putaretur.

Octaua est lamina aurea, id est \'sis zaab\', in qua scriptum est nomen dei Hebraicis quattuor litteris ioth, he, uau, he, quod apud illos ineffabile nuncupatur. haec super pilleolum lineum et commune omnium sacerdotum in pontifice plus additur, ut in fronte uitta hyacinthina constringatur totamque pontificis pulchritudinem dei uocabulum coronet et protegat. [*]( 1 cf. Ex. 28, 24-25. 13-14 16 cf. Ex. 28, 32—34 ) [*]( 1 rationabilis HR,KØ(.es) 2 superhum. lID superhumerale B 3 alt. in in mg. B, om. HD ephot D,B in mg. efod KII epod s 4 ueniet$> 5 hyacinct. K iacinth. D iacinct. RB iacind. <P 6 rumperent IIDB ligata s 7 suffecit S ad infirmitatem R et om. <P 9 rationabili (-leΦ) KØ duos (s exp.) K 10 superhum. DB suprahum. II 11 pos IIDØ superhum. IIDB 13 inferioris annli K figebat H ad- stringerentur s 14 rationabile (bi eras.) K superhumerali IIDB et superhumerale II (s. l. m2) DØB rationabili Ka.r.Ø et] ut D,B in ras. m2 16 lammina HD zaib Ka c.m2 za.hab II zaabin B1 in qua] que Ba.c. in qua es (es eras.) K 17 ebraicis lIa.e. hebraeicis K hebracis H haebraeis R iod D he] seq. ras. 4 litt. II 18 he] het (t eras.) II ineffabiles 0 ineffabili K hic Ka.c.m2 hoc B pileolum S palleolum Ba.c.m2 palliolum IIp.c.m2 20 uita B hiacinth. R iacinth. <P iacynth. D hyacinct. K iacinct. HB contringitur 77a.c.m2 21 deo s )

605

Didicimus, quae communia cum sacerdotibus, quae specialia pontificis uestimenta sint, et, si tanta difficultas fuit in uasis fictilibus, quanta maiestas erit in thesauro, qui intrinsecus latet! dicamus prius, quod ab Hebraeis accepimus, et iuxta morem nostrum spiritali postea intellegentiae uela pandamus.

quattuor colores ad quattuor elementa referunt, ex quibus uniuersa subsistunt — byssus terrae deputatur, quia ex terra gignitur, purpura mari, quia ex eius cocleolis tinguitur, hyacinthus aeri propter coloris similitudinem, coccus igni et aetheri, qui Hebraice \'sani) appellatur, quod Aquila διάϕοϱον, Symmachus δίβαϕον interpretatus est, pro cocco iuxta Latinum eloquium apud Hebraeos \'tolath\', id est uermiculus —, et iustum esse commemorant, ut pontifex creatoris non solum pro Israheli, sed pro uniuerso mundo roget, si quidem ex terra et aqua et aere et igne mundos iste consistat et haec elementa sint omnium.