Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

His quattuor uestimentis, id est feminalibus, tunica linea, cingulo, quod purpura, cocco, bysso hyacinthoque contexitur, et pilleo, de quo nunc diximus, tam sacerdotes quam pontifices utuntur. reliqua quattuor proprie pontificum sunt, quorum primum est \'mail\', id est tunica talaris, tota hyacinthina, ex lateribus eiusdem coloris adsutas habens manicas et in superiori parte, qua collo induitur, aperta, quod uulgo capitium uocant, oris firmissimis et ex se textis, ne facile rumpantur.

in extrema uero parte, id est ad pedes, septuaginta duo sunt tintinabula et totidem mala Punica isdem contexta coloribus, quibus supra cingulum. inter duo tintinabula unum malum est et inter duo mala unum tintinabulum, ut alterutrum inuicem sibi media sint, causaque redditur: idcirco tintinabula uesti adposita Sunt, ut, cum ingreditur pontifex in sancta sanctorum, totus uocalis incedat. statim moriturus, si hoc non fecerit.