Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ueruni quia operis mei est et studii multos legere, ut ex plurimis diuersos flores carpam non tam probaturus omnia, quam, quae bona sunt, electurus, adsumo multos in manu mea, ut a multis multa cognoscam secundum quod scriptum est: omnia legentes, quae bona sunt, retinentes. unde satis miror te uoluisse Origenis mihi obicere dogmata, cuius in plerisque errorem usque ad hanc aetatem penitus ignoras.

egone hereticus? et cur me, quaeso, heretici non amant? tu orthodoxus? qui etiam contra conscientiam tuam et linguam alia praedicantem aut inuitus subscripsisti et praeuaricator es, aut uolens et hereticus. dimisisti Aegyptum, cunctas prouincias reliquisti, in quibus sectam suam libera plerique fronte defendunt, et elegisti me ad insectandum, qui omnia contra ecclesiae dogmata publica uoce condemno. [*]( 9 *I Thees. 5, 21 ) [*]( 1 origenen Ea.c.m2 horigenem 9t apollinarium S 2 ut] et JBD uel S 3 recipitur D quo] quod A,Bp.c.m2 quia Za.c.m2 qui J in om. 25 4 sed] add. ait (eras.) J, add. ut (eras.) 2 quo om. EA quod UJ,Σa.r.Bp.c.m2 5 est s. l. m2A 6 ut] et J,2a.c. plur.-prob. in mg. inf. G multis U. carpiam 21 7 electurus s. l. 2, om. J lecturus 99 8 manus meas ES5B,Ap.c. ut] tam (del.) ut A sed J secundo 31 9 quod EA18 illud quod cet. leg.] quae legentes et 9T 10 satis s. l. 2, om. J mihi origines 21 ob. dogma J dogma ob. 2 11 cuius] cum 21 im A>8 errores 2 12 paenitus EJfs ego U 13 heretici etiam 21 ortod. EB,2a.c.m2ts (alt. o ex u m2) uero hereticus 21 etiam om. 21 scientiam D,Ba.c.m2 sententiam S 14 aliam JBD,Σa.r. scripsisti B 15 praedicator J,2$3a.c. alt. et om. 9 et <es) mattult Engelbrecht her. es 21 16 egypt..AB egipt. B cunctasque 21 relinquisti GU 17 tuam B plerisque 21J def. et] durante 21 sectandum D 18 ecc(c)lesiam G%LJ2B dogmatam J; add. reprehendo et S 19 contemno Aa.c.m2%D )

577

Origenes hereticus: quid ad me, qui illum in plerisque hereticum non nego? errauit de resurrectione corporis; errauit de animarum statu, de diaboli paenitentia et — quod his maius est — filium et spiritum sanctum seraphin esse testatus est. si errasse non dicerem et haec non cottidie anathematizarem, essem erroris illius socius. neque enim ita debemus bona eius recipere, ut mala quoque suscipere cogamur.