Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Adde quod ante resurrectionem Christi notus tantum erat in Iudaea deus, in Israhel magnum nomen eius, et ipsi, qui nouerant eum, tamen ad inferos trahebantur. ubi tunc totius orbis homines ab India usque ad Britanniam, a rigida septentrionis plaga usque ad femores Atlantici oceani, tam innumerabiles populi et tantarum gentium multitudines quam uariae linguis, habitu tam uestis et armis? piscium ritu ac lucustarum et uelut muscae et culices conterebantur; absque notitia enim creatoris sui omnis [*]( 1 Matth. 3, 2 2 cf. Matth. 11, 12 4 cf. Gen. 3, 24 7 cf. Rom. 8, 12. II Cor. 10, 3 cf. Phil. 3, 20 8 Lnc. 17, 21 10 Ps. 75, 2 16 Verg. Aen. VIII 723 ) [*]( 2 enim s. l. m2K, om: D\'I\' 3 passus est Φp.c.Ψ patitur G diripiunt GWB, ? U 4 rumph(fr)ea r (0 pro u m2) D,B (0 pro u m2) (cf. p. 404, 13) romf(phØ)ea GΚΦΨ, ? 91 paradysi W paradissi Ga.r. foris Bp.c.m2 5 cherubim 91 (ex eher.) xI\',Bp.c.m2 cerubin GKØ chyiupin ra.c.m2 restincta et eras. 1P 6 resurrectionem ØB cum] qui G1\',Ka c.m2 qui om. G\'I\' 7 carne non sec. om. 2T carnem] carne G habemus Ua.c.Kp.r.Φ 8 et s. l. m2K, om. GI\' 11 in iud. erat S erat om. B alt. in] et in B 12 nouerunt Ka.c.m2D\'l\' eos 1\' tradebantur GW 13 urbis s ad om. 91DB (fort. recte) bretaniam (e ex i m2) Φ brittan(nnB)iam (ia K) cet. a rigida UD a regida Kp.c.m2 a frigida B arida s a meridie et G\'1\', Ka.c.m2 14 atl. G athl. (athantio* Ø) cet. 15 tam s. l. m2 K, om. G\'l\' 16 linguae G%Ka.c.m2 uestibus Bp.c.m2 uentis <P 17 hac s et D locust. Kp.c.m21\'B uelut] uermium 91 muscas G culicis \'l\' pulices Dp.c.m2 18 notitiam KWa.c.,0 etenim D, om. r omnes 91, om. r )

553
homo pecus est. nunc uero passionem Christi et resurrectionem eius cunctarum gentium uoces et litterae sonant.

taceo de Hebraeis, Graecis et Latinis, quas nationes fidei suae in crucis titulo dominus dedicauit. inmortalem animam et post dissolutionem corporis subsistentem, quod Pythagoras somniauit,

Democritus non credidit, in consolationem damnationis suae Socrates disputauit in carcere, Indus, Persa, Gothus, Aegyptius philosophantur. Bessorum feritas et pellitorum turba populorum, qui mortuorum quondam inferiis homines immolabant, stridorem suum in dulce crucis fregerunt melos et totius mundi una uox Christus est.