Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Gratias tibi, Christe saluator, tua agimus creatura, quod tam potentem aduersarium nostrum, dum occideris, occidisti. quis ante te miserior homine, qui aeterno mortis terrore prostratus uiuendi sensum ad hoc tantum acceperat, ut periret? regnauit enim mors ab Adam usque ad Moysen etiam super eos, qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adam.

si Abraham, Isaac et Iacob in inferno, quis in caelorum regno? si amici tui sub poena offendentis Adam et, qui non peccauerant, alienis peccatis tenebantur obnoxii, quid de his credendum est, qui dixerunt in cordibus suis: non est deus, qui corrupti et abominabiles facti sunt in uoluntatibus suis, qui declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum? quodsi Lazarus uidetur in sinu Abraham locoque refrigerii, quid simile infernus et regna caelorum?

ante Christum Abraham apud inferos; post Christum latro in paradiso: et idcirco in resurrectione eius multa dormientium corpora surrexerunt et uisa sunt in caelesti Hierusalem. tuncque conpletum est illud eloquium: surge, qui dormis, et eleuare et inluminabit te Christus. Iohannes Baptista in heremo personat: [*]( 5 *Rom. 5, 14 11 Ps. 13, 1 *Ps. 13, 1 13 Ps. 13, 3 15 cf. Luc. 16, 22-31 17 cf. Luc. 23, 43 18 cf. Matth. 27. 52—53 20 *Eph. 5, 14 ) [*]( 1 salu. om. r de tua D 2 tam—occidisti in mg. inf. m2 91 3 quis-homine om. T te in mg. K, om. F quia Ka.r.\'1\' aeternae F -ne T 4 accepit T 5 enim om. Kxl\' mosen Gp.r.WL 6 super] in D 7 adae DB isac K et isaac D et s. l. K 8 regno cael. \'1\' sub] in GΨ,K (exp.), om. B 9 poenam Kl\' peccauerunt G (-be-) D\'1\',Ka.c.m2 pecc. al. K\'l\' 11 corde suo DW corr. sunt B 12 abhominabiles DØ in uol. suis om. D uolupt. G\'l\'B 13 sunt] add. in uolun(pG)tatibus suis GD 14 qui] quid cP 15 eleazarus G,Ka.r. abrahae S 16 caelorum] add. est s. z. s etiam abr. F 17 aput G,Ka.c. ad s post] aput post s etiam latro F paradyso r paradi(yΨ)s(ssG)um GKXF 19 ierusalem B tumque 21 tunc GXF in(m)pletum KF 20 elogium DXF inlumioauit GKDØ 21 iohannis Ka.c,Ø heremum s )

552
paenitentiam agite; adpropinquauit enim regnum [*]( -...-.... 4 ) caelorum. a diebus emm Iohannis Baptistae regnum caelorum uim passum est et uiolenti diripuerunt illud. flammea illa rumphea, custos paradisi, et praesidentia foribus cherubin Christi restincta et reserata sunt sanguine. nec mirum hoc nobis in resurrectione promitti, cum omnes, qui in carne non secundum carnem uiuimus, municipatum habeamus in caelo et hic adhuc positis dicatur in terra: reg num dei intra uos est.