Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Dicat aliquis: \'regum talis condicio est, feriuntque summos fulgura montes). ad priuatas ueniam dignitates nec de his loquar, qui excedunt biennium; atque, ut ceteros praetermittam, \'Sufficit nobis trium nuper consularium diuersos exitus scribere. Abundantius egens Pityunte exulat; Rufini caput pilo Constantinopolin gestatum est et abscissa manus dextera ad dedecus insatiabilis auaritiae ostiatim stipes mendicauit; Timasius praecipitatus repente de altissimo dignitatis gradu euasisse se putat, quod in Oase uiuit inglorius.

non calamitates miserorum, sed fragilem humanae condicionis narro statum — horret animus temporum nostrorum ruinas prosequi —: uiginti et eo amplius anni sunt, quod inter Constantinopolim et Alpes Iulias cotidie Romanus sanguis effunditur. Scythiam, Thraciam, Macedoniam, Thessaliam, Dardaniam, Daciam, Epiros, Dalmatiam cunctasque Pannonias Gothus, Sarmata, Quadus, Alanus, Huni, Uandali, Marcomanni uastant, trahunt, rapiunt.

quot matronae, quot uirgines dei et ingenua nobiliaque corpora his beluis fuere ludibrio! capti episcopi, interfecti presbyteri [*]( 1 Horat. c. II 10, 11 sq. ) [*](1 dicet JBa.e. aliquid 0 est conditio B 2 fulgora ΚΦΨ 3 bienn. exc. g 4 consul. nuper B consulum Gxlr,Ka.c.m2 5 eiito K, om. s pisiunte (s ex t m2) K pisinunte B pitiunte cet. exulatus G ruphini D ruflf. g 6 constantinopolin 21 -no(na G)poli GD -nopolim cet. est s.l.m2K, om. Y abscisa GWB manu GØB,Kp.r. 7 hostiatim DØB stipe D stipem S 8 thimasius G 9 se om. Φ in Oase scripsi coll. Zosimo V 9, 5-6 osasae G ouasae 91 ouasse <P ouans Ks.l.m2B asse D, om. y Assae S rediuit Kp.c.m2B 10 stat. narro D 11 persequi D\'l\' 12 anni om. \'l\' 13 cott. GK0 romanorum GKT scyt. G (ex scillit.) s seith. DB schyt. KT 14 thrac. 31 trach. P trac. cet. macidon. 2t maccedon. G dard. dac. thess. S thesal. <P thyssal. K thissal. \'1\' thessalonicam D dard. dac. om. D dacch. G tac. s epiros 21D ephyros G epyros cet. achaiam epiros S 15 dalmatia KW dalmatam s cunctisque s et nectasque 21 pannonias italia gallia spania G gothos Y\' gotos G ghotos K sarmat(thG)as GK\'1\' samartha D quados Ka c. W suados Kp.c. suabos G 16 halanus 21 alanos Ψ alamannos G hunni G llni B hunos Ψ nnos K; add. halani G uandali s. I. 21 nuandali D\'l\'B marcomani G marcumanni ØB 17 quod utroque loco GUΚΦ 18 bellis D )

571
et diuersorum officia clericorum, subuersae ecclesiae, ad altaria Christi stabulati equi, martyrum effossae reliquiae: ubique luctus, ubique gemitus et plurima mortis imago. Romanus orbis ruit et tamen ceruix nostra erecta non flectitur.

quid putas nunc animi habere Corinthios, Athenienses, Lacedaemonios, Arcadas cunctamque Graeciam, quibus imperant barbari? et certe paucas urbes nominaui, in quibus olim fuere regna non modica. inmunis ab his malis uidebatur oriens et tantum nuntiis consternatus: ecce tibi anno praeterito ex ultimis Caucasi rupibus inmissi in nos non Arabiae, sed septentrionis lupi tantas breui prouincias percucurrerunt. quot monasteria capta, quantae fluuiorum aquae humano cruore mutatae sunt!

obsessa Antiochia et urbes reliquae, quas Halys, Cydnus, Orontes Eufratesque praeterfluunt. tracti greges captiuorum;

Arabia, Phoenix, Palaestina, Aegyptus timore captiuae. non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea uox, omnia poenarum percurrere nomina possim. neque enim historiam proposui scribere, sed nostras breuiter flere miserias. alioquin ad haec merito explicanda et Thucydides et Sallustius muti sunt. [*]( 2 Verg. Aen. II 368 sq. 10 cf. Hab. I, 8 16 Verg. Aen. VI 625-627 ) [*]( 1 officii s subuersa ecclesia Φ,Ba.c.m2 ad om. D et ad Kp.c.m2$B 2 effosae s effusae Ka.c.m2\'I\' 3 plurimae s 4 romana urbs \'I\' urbis Ka.c.\'P erecte Ka.c.mS erecti s non om. Ψ 6 cunctaque G 8 inmunitas G his malis] isma(h s. l.)elitas (sic) G uidebantur G 9 annos 0 10 non] add. iam S harauiae G sed om. s septe(ex i 4»)mtrionis ΦΨΒ 11 breuis Kp.c.Ø percurr. DΨ,B (praecucurr. m2) quod GKØ, 13 anth(h s. l. G)iocia GKD quas-Eufr. in mg. K, om. Ψ Halys, Cydnus] abscidinus B alis G (halis p.c.) KD habs s cygnns G cyndus K 14 orontis K torrentes G eufratisquae K graegis K 15 arabi s poenix UΚΨ foenix s fenix GDB phoenice S egyptus KDB more Ka.c.\'l\' 16 non] num K\'I\' 17 uox] add. omnes scelerum compraehendere formas in mg. m2B 18 omnium s possem 2IB 19 storiam Ga.c. 20 thucid. G thycyd. 2t tycyd. s tuchid. Ka.c.!P tychid. Kp.c. thicid. D ticid. B 21 salustius KDIJ\'B modi s sint S )

572