Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

louianus gustatis tantum regalibus bonis fetore prunarum suffocatus interiit ostendens omnibus, quid sit humana potentia. Ualentinianus uastato genitali solo et inultam patriam derelinquens uomitu sanguinis extinctus est. huius germanus Ualens Gothico bello uictus in Thracia eundem locum et mortis habuit et sepulchri. Gratianus ab exercitu suo proditus et ab obuiis urbibus non receptus ludibrio hosti fuit cruentaeque manus uestigia parietes tui, Lugdune, testantur.

adulescens Ualentinianus et paene puer post fugam, post exilia, post recuperatum multo sanguine imperium haut procul ab urbe fraternae mortis conscia necatus est et cadauer exanimis infamatum suspendio. quid loquar de Procopio, Maximo, Eugenio, qui utique, dum rerum potirentur, terrori gentibus erant? omnes capti steterunt ante ora uictorum et, quod potentissimis quondam miserrimum est, prius ignominia seruitutis quam hostili mucrone confossi sunt. [*]( 1 bellum K\'I\' in mopsi (mo et a in ras. m2) B immopsi (p eras.) K immo (inmo \'1\') ipsi (ipso D) GD\'1J in moysi s uinculo G uilico (ui in ras. m2, li exp. m2) B 2 hoste KYa.c.m2 relinquit G proditor S et om. D 3 moedia Gp.c.D 4 deneg.] hic seruitute dominabitur denegaret rp (cf. ad 568, 2) 5 iobiianus ex iobin. G iouin. ØB 6 faetore GKXF 7 ualentinus Ka.c.m2 uastator Kp.c.m2,0 (ex fastator) 9 got. G gotth. B ghot. ΚΨ tracia GD0,B (alt. a in ras. m2) trachia KT 10 lucum Kp.c.<P sepulcri Ga c.DB 11 obniis ab S ab aniis W a suis Kp.c.m2ΦΒ urb.] hostibus W 12 hostis Kp.c.DB cruentateque D cruentasque G parietis K,\'I\'a.c.m2 lugdine K\'l\'a.c.m2 lugdudnne s 13 cestantur G ualentianus 1\' post fuga G profuga 1\' 14 recuperato GK haud \'1\' aut KØ,GDa.c. 15 mortis] necis Ka.c.m2\'I\' necis muros G conscia-cadauer om. K (in mg. inf. conscia negatus est et catauer m2), \'I\' conscie G et] ex rp 16 exanime Bp.c.m2 susp. inf. S snspendi corpus est G de om. K\'IJ 17 rerum] regnum (ex -om Ψ) GI\',Ka.c. terror in GD )

570

Dicat aliquis: \'regum talis condicio est, feriuntque summos fulgura montes). ad priuatas ueniam dignitates nec de his loquar, qui excedunt biennium; atque, ut ceteros praetermittam, \'Sufficit nobis trium nuper consularium diuersos exitus scribere. Abundantius egens Pityunte exulat; Rufini caput pilo Constantinopolin gestatum est et abscissa manus dextera ad dedecus insatiabilis auaritiae ostiatim stipes mendicauit; Timasius praecipitatus repente de altissimo dignitatis gradu euasisse se putat, quod in Oase uiuit inglorius.